BCCCAP00000000000000000000799

De si.crista eiusque offi~io 3 nito· Superiore, curare ut statim reficiatur. Summe enim indecorum esset ali~ quid tale in sacris functionibus, ve! in Altarium ornatu, adhibere. 1 Si autem accidat aliquid eorum ita lacerari, deteri ve! infringí, ut amplius resarciri ve!: restituí, ideoque suo fini inservire nequeat, sacrista, item Superiore prius admo– nito, illud igne comburat eiusque cineres in sacrarium inferat, quamvis, iustis accedentibus causis, in usus profanos non sordidos, forma eius totaliter immu– tata, illud adhiberi possit. 2 to. Paramenta quae rarius adhibentur, et propterea in armariis minus pa– tentibus asservantur, a!iquoties per annum ex locis suis depromi aerique exponi sacrista curabit. Immo saepe, cmn serenum est coelum atque siccum, sacristiae fenestrae patefiant, et saltem aliquando armaria et loculi omnes aperiantur, ut paramenta et omne genus linteamina perflatui sint obnoxia. 11. Caveat etiam sacrista ne vinum, quod pro Missae Sacrificio paratur, diutius in lagena seu amphora aperta ve! semiplena maneat, adeo ut facile ace– scat, et periculum evadat ut ad Eucharistiam conficiendam haud amplius ma– teria sit apta. 3 12. In primis diligentissime curabit sacrista, ut ea qua~ ad sacrosanctae Eúcharistiae cultum et honorem spectant, nitide conserventur, locusque seu tabernaculum ubi custoditur fidis clavibus obseretur. 4 13. Invigilabit praeterea ut coram tabernaculo una saltem lampas diu noc– tuque continenter luceat; 5 tempore debito consulet ut oleum in eam denuo in– fundatur, ablato veteri quod ordinarie immunditiis sordescit; saepe saepius ellythnium eius expurget ve! renovet; ut flamma semper vivida et clara appa– reat, nec unquam deficiat, maxime dum sacra peraguntur; crystallum etiam fre– quenter detergat, ut. continuo perlucidus maneat. 6 14. Si conopaeum tabernaculi non teneatur semper album, sed (quod me– Jius est et usui ecclesiarum Urbis conforme) colorís sit Officii diei, tune curet sacrista ut tempore opportuno mutetur simul ac eiusdem Altaris pallium seu antipendium et quidem iuxta regulam generalem: quod, in concurrentia duo– rum Officiorum diversi coloris, totum Officium pomeridianum peragatur in colore illius de quo Vesperae integrae ve! saltem a Capitulo fiunt: adeoque si Vesperae sint de sequenti ve! a Capitulo de sequenti, color mutari debet circa meridiem seu ante initium Vesperarum; si vero Vesperae integrae sint de prae– senti, color mutandus est circa vesperam seu post Completorium et Officium totaliter finitum currentis diei. Si tamen color Missae a colore Officii discrepet, ut v. g. in Missis votivis, connnit ut saltem in Missa sollemni antipendium Al– taris cum colore Missae concordet. 7 15. Attendat sacrista ut hostiae consecrahdae, sive propter fidelium Com- . . 1 Caerem. Episc., I. l, c. 6, n. 2; Instr. S. Congr. Sacram., 26 maii Í938. - 2 Regula Iuris 51, in 6°; C. l. C., can. 1510, § l; Caerem. Min., 1927, n. 304. - 3 S. C. de discipl. Sacr., 26 mart. 1929: A. O. Cap., XLV, p. 307. - 4 Caerem. Episc., l. l, c. 6, n. 2. - 5 C. l. C., can. 1271. - 6 Caerem. Episc., loe. cit. - 7 Cfr. DE HERDT, S. Liturg. praxi~, 1894, tom. I, n. 154 et n. 148.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz