BCCCAP00000000000000000000799

De Ministro. in Mi~sa privata 257 1502. Quum Celebrans dicit: Agnus Dei etc., minister, factis reverentiis, sumit ex abaco instrumentum pacis, ac in suppedaneo ad dexteram Celebran-· tis genufiexus, exspectat, usquedum ille osculatus fuerit Altare; tune eidem instrumentum offert osculandum, respondens: Et cum spiritu tuo. Mox se eri– gens, genuflectit Sacramento, instrumentum osculandum defert Praelato abs– que ulla reverentia, dicens: Pax tecum. Deinde instrumentum, facta Praelato ac Altari genuflexione, ad abacum reportat. 1503. Ubi piures· fuerint Praelati, singulis praebet instrumentum pacis, digniori primum, deinde aliis per ordinem, atque post osculum, non vero prius, unicuique exhibet genuflexionem. 1504. Si Missa celebratur corarri Praelatis extra locum eorum iurisdictionis, m'inister accedens et recedens, ac transiens ante ipsos non genuflectit, sed i!lis profunde se inclinat. 1 Item nec eis Missale defert osculandum, sed tantum– modo instrumentum pacis. Quod aeque praestabit erga ;nagnum Principem Dominum loci. ·Art. V De officio mi.llistri in Missa privata de Requie 1505. ln hac Missa minister observat quae in n. 1465 et seq. pro Missa privata ordinaria dicta sunt exceptis excipiendis, nempe: Ad Introitum cum Sacerdos signum Crucis facit super Iibrum, minister non se signet. Post Episto– lam responso Deo grafías, minister genuflexus maneat, si Sequentia Dies .. irae Iegenda 1 sit et surgat cum Sacerdos dixerit Amen. Ad Offertorium, cum acces– serit Sacerdos vinum et aquam[infusurus in Calicem, minister neque in porri– gendo neque in recipiendo ampullas· osculetur. Ad Agnus Dei non sibi percutit pectus. Ad Requiescant in pace in fine Missae respondet Amen. Art. VI De officio ministri in Missa privata Ministri Generalis et Provincia/is; 1506. Duo Clerici ministrantes in Mi.ssa privata Ministri Generalis sint su– perpelliceo induti; semper hinc inde in infimo Altaris gradu genuflexi perma– nent, et Celebranti respondent. 1507. Ad utrumque Evangelium stant; pro lavandis manibus ad Lavabo administrant aquam cum bacili. 1508. Prior transfert Missale a cornu Epistolae ad cornu .Evangelii, mini– strat ampullas et pulsat campanulam. 1509. A Sanctus usque ad elevationem, et si sacra Communio administranda · sit, usque ad Communionem expletam, ambo intortitia deferunt. In reliquis sefgerunt ut in Articulo sequenti exponetur. 1 S. R. C., n. 3059 ad 20. 17

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz