BCCCAP00000000000000000000799

1 De offkio ministri in Missa privata 253 tamus genua, respondeat Levate, et genuflexus maneat usquedum ultima Iecta sit. Maneat pariter genuflexus, si post Epistolam longa legenda sit Sequentia, et surgat tune cum Sacerdos dixerit Amen. Sumpto Missali cum legili, facta in medio genuflexione, 1 ipsum deponat in cornu Evangelii, ita collocans, ut pars posterior Missalis respiciat angulum posteriorem. 1474. Deposito Missali descendat de suppedaneo in gradu superiori, et ibi Sacerdoti respondeat se. signans cum ipso; Reversus in planum vadit, facta genuflexione in medio, ad cornu Epistolae, ubi stet facie ad Celebrantem versa, genuflectens, si ritus ferat, atque in fine respondens: Laus tibi, Christe,· quod aeque praestabit iry fine partis Passionis, quae loco Ev1:t1gelii legitur. 1475. Dicto Laus tibi, Christe, in genua procumbat; si Symbolum Iocum habeat, caput inclinet ad verba: Deum, lesum Christum, Simul adoratur. Ad Et incarnatus est, genuflectente Sacerdote, profunde caput inclinet usque ad et horno /actus est, necnon se signet, dum Celebrans profert: Et vitam venturi etc. 1476. Dicto Oremus ante Offertorium minister surgat et procedat ad aba– cum, sumat manutergium, illud extendat super ·mensam Altaris ad extremi– tatem Epistolae, et ipsi imponat pelviculam cum ampullis; et recepto velo Ca– licis, ipsum plicet et ponat prope Corporale non Ionge a gradu candelabrorum (nisi Celebrans hoc fecerit). 1477. Cum ad latus Epistolae accesserit Sacerdos, minister dextera ampul– lam vini, aquae sinistra accipiet, dextera manu porrigit Celebranti ampullam vini, quam sinistra recipiet, tum dextera praebet ampuHam aquae, quam eadem manu resumat (vel teneat, si utatur cochleari, quo casu eam non osculatur), advertens ut utramque osculetur tum porrigendo cum recipiendo, quin ma– num Celebrantis osculetur. 2 Tum reponit ampullam aquae super pelviculam et ad abacum defert ampullam vini. 1478. Reversus ad cornu -Epistolae, accipit sinistra pelviculam et dextera ampullam aquae, sublevans eodem tempore paululum manutergium super Altare, ut facilius a Celebrante capi queat; stans in gradu suppedaneo propiori, facta Sacerdoti accedenti manus abluturo reverentia, infundit aquam super pollice et indice Celebrantis, donec ipse signum desinendi dederit elevando pau– lulum manus; iterum facta reverentia, reportat ad locum suum pelviculam, ampullam aquae et manutergium et, proiecta pelviculae aqua in conchulam praeparatam, deponet super abacum, superpositis ampullis et manutergio. 1479. Redit tune ad locum suum, secum deferens campanulam, nisi iam fuerit ad gradus Altaris; ibi in infimo gradu genuflexus respondeat Suscipiat etc. ad Orate, fraires, quin caput inclinet. Ad Sanctus, etiamsi Missa celebretur in . Oratorio privato, 3 tres distinctos duplices tintinnos det c4mpanulae, eamque deponat; deinde accendit cereum in cornu Epistolae, ubi haec adest consue– tudo, vel ab Ordinario est praeceptum. 4 1 S. R. C., n. 4193 ad 1. - 2 Rit. celebr., tlt. VII, n. 4; S. R. C., n. 4193 ad 2. - 3 S. R. C., n. 3638 ad 3. - 4 S. R. C., n. 4141 ad 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz