BCCCAP00000000000000000000799

De officio ministri in Missa privata 251 1458. Si Altare ita situm est, ut Sacerdos ad illius medium accedere nequeat, ,quin ante .cornu Epistolae transeat, minister aliquantisper retrocedens, aditum illi praebebit; quod semper in similibus faciendum erit. 1459. Minister quilibet semper inservire debet nudo capite, usus enim pileoli Altari inservientibus plane interdicitur. Curet minister omnino ne nimis festi– nanter, aut confuse, sed distincte et accurate respondeat, ac modeste Altari .assideat, suaque officia adimpleat. 1460. Quando ministro nihil speciale est agendum, locus eius est in parte opposita illi in qua est Missale; ibi stat ad utrumque Evangelium, alias adge– niculatur in infimo gradu; convenienter habet manus iunctas nisi libro utatur, tenet corpus erectum, oculos demissos. Dum Sacerdos, aliquid proferens alta voce, se signat, caput inclinat aut genuflectit, ídem faciat minister. 1461. Genuflectere debet minister unico genu, etiamsi Ssmum Sacramentum non asservatur in Altari, quoties a sacristía ad Altare accedit aut ab eo recedit ad sacristiam ve! ad locum dissitum, et quoties ante medium Altaris transibit. 1 1462. Cum ipsi transeundum erit ad aliam partem Altaris, nunquam tran– seat p'er gradus Altaris, sed per planum. 1463. Quando Ssmum Sacramelitum est expositum aut quamdiu manet in mensa Altaris a consecratione usque ad sumption.em Calicis, minister ascendens ad Altare debet genuflectere in plano ante ascensionem et post descensionem. s Advertat minister ne unquam tergum vertat Altari, dum v. gr. per gradus late– rales descendit ad locum suum. 1464. Ex reverentia erga Celebrantem ei caput inclinat antequam ei mini– stret et postquam ministtaverit; et, extra Missam de Requiem aut extra Missam coram Sstño exposito, osculatur rem quam Celebranti dat aut quam áb eo recipit, nunquam vero Sacerdotis manum. ª Art. II De officio ministri in Missa privata ordinaria 1465. Minister ante Sacerdotem celebraturum se confert ad sacristiam, ut :ibi necessaria provideat. Genuflexus et orans exspectat Sacerdotem, cui acce– denti pallium, si habuerit, ex humeris demit illudque decenti loco reponit; po– stea Sacerdoti assistit in manibus abstergendis aperiendo claviculam fonticuli eique porrigendo manutergium, et interim claudet claviculam. 1466. Quum Celebrans sumpturus erit paramenta sacra, obiiciet ei apertam hostiarum capsulam, .ut inde unam seligat. 1467. Postquam Sacerdos praeparaverit Calicem, minister stans ad sini– stram Sacerdotis, illi porrigit amictum, albam, cingulum, manipulum et sto– lam, modo superius nn. 100-104 exposito. Planetam supra credentia¡:n ita 1 S. R. C., n. 4193 ad l. - 2 S. R. C., n. 3975 ad 1 et 2. - 3 Rlt. celebr., tit. VII, n. 4; .:S. R. C., n. 4193 ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz