BCCCAP00000000000000000000799
250 Lib. UI, Pars II, Sectio I, Cap. III, Art. I · tertium usque gradum inclusive, et praeterea suorum peccatorum veniam obti– .nuerint, coelestem Panem sumpserint et ad mentem Summi Pontificis orave– rint. 1 lis vero, qui palmas Neo-Sacerdotum tum die ordinationis sacerdotalis tum die primae Missae qevote deosculati fuerint, conceditur lndulgentia wo dierum. 2 CAPUT 111 DE OFFICIO INSERVIENTIUM MISSAE PRIVATAE Art. I Regulae generales 1450. Praestantissimum obsequium est eorum, qui sacrosancto Missae Sa– crificio inserviúnt: quum enim Deo ipsi, qui in Ssfüae Eucharistiae Sacramento praesens est, ministrent, Angelorum plane ministerium implent. Induantur proinde, in quantum fragilitati humanae licet, puritate, moribus, incessu et gestibus Angelorum, et angelicam prorsus totius corporis compositionem prae– seferant, quum ad hoc ministerium accedunt. 1451. In Missis stricte privatis unus tantum minister admitti potest. Pro Missis tamen quae aliquam sollemnitatem habent, prout sunt Missae Conven– tuales, Parochiales, quasi-Conventuales, quae loco sollemnis, occurrente aliquo festa, celebrantur, duo tolerantur ministri. 3 1452. Religiosus suo habitu et, saltem in Conventuali Missa, superpelliceo indutus inserviet cum debita reverentia. 1453. Ex aliqua necessitate etiam ministrare potesr saecularis, modo ido– neus sit, honestus ac decenter vestitus, 4 sed si vestem talarem induat, debet' superpelliceum induere. 1454. Si interea, dum inceditur in ecclesia, in aliquo Altari fiet elevatio Hostiae ve! Calicis, minister flectet utroque genu, neque assurget, nisi quum assurgat Sacerdos. 1455. Si Communio administretur, genuflexionem utroque genu cum Sa– cerdote efficiet, addita profunda capitis inclinatione (i. e. mediocri capitis et modica humerorum inclinatione), et cum Celebrante procedet. Idem·observan– dum in reditu. 1456. Transiens ante Altare,)n quo asservatur Ssfüum Sacramentum, ve! palam expositum est, minister in omnibus sese accommodat Sacerdoti. 1457. Si obviam alicui Sacerdoti, sacris induto vestibus, veniat, eum salu– tet, et propriam tenens dexteram procedet. 1 S. C. lndulg. 16 ian. 1886; S. Poenit. Ap., 18 mart. 1932. - 2 S..Poenit. Ap., 29 dec. 1934. -· 3 S. R. C., n. 3059 ad 7. - 4 S. R. c., n. 4271 ad 1, et n. 4328.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz