BCCCAP00000000000000000000799
De Missa prvata novi Sacerdotis 249 · 1438. Si autem sacra Tonsura nondum sit initiatus, Calix ante Missam ad Altare defertur et super Corporale collocatur. Ad Missal~ Celebranti assistat cum palmatoria et folia evolvat. 1439. Calix aute¡n a Celebrante suo tempore abstersus et velatus collocatur in medio mensae et absoluta Missa in sacristiam defertur. 1440. MINISTRO PROVINCIAL! in sua Provincia (ac Commissario ve! Custodi in respectivo Commissariatu ve! Custodia) pro Missa privata satis erit, u.t unus minister superpelliceo indutus inserviat. Palmatoria et bacili minime uta– tur. Diebus tamen festivis sollemnioribus ac pastoralis Visitationis tempore, ipsi inservire possunt duo Clerici. Art. VI De Missa privata novi Sacerdotis 1441. Si Neo-Sacerdos primam Missam privatim celebret, Altare parabitur solito festivius. Paramenta erunt ex pulchrioribus. 1442. Sacerdos superpelliceo indutus eidem assistit cum duobus Clericis ministrantibus. 1443. In accessu ad Altare praecedunt duo Clerici, quorum prior gestabit Missale, alter .vero manibus iunctis a sinistris eius procedet, eosque sequitur Assistens, ac postea Celebrans cum Calice. 1444. Assistens geniculabit in plano ad sinistram Celebrantis dum facit Confessionem cum suo Psalmo, deinceps iugiter assistit ad librum; cum Ce– lebrante se inclinat, genuflectit ac se signat, quasi eum praeveniens in eius– modi actibus, non tamen cum extendit manus, benedicit populum, Oblata, aliaque similia facit. 1445. Insuper Assistens flectit genua ad Hostiae et Calicis elevationem, ad quam posteriorem elevabit planetae partem, et iterum ad benedictionem in fine Missae; in reliquis stat. 1446. Clerici geniculant, hinc inde in plano. dum Celebrans facit Cohfes~ sionem cum suo Psalmo; ad religuum Missae, flexis genibus in ínfimo Altaris gradu, respondebunt. 1447. Prior Clericus transferet Missale a tornu Epistolae ad cornu Evangelii, ministrabit ampullas, pulsabit campanulam quando opus erit. Alter deferet Missale a latere Evangelii ad latus Epistolae. ; 1448. Si qui essent intra Missam communicandi, Assistens ad sinistram novi Sacerdotis adstabit, ac patenam sub mento communicantium tenebit. 1449. Paulus Pp. V Bulla diei 23 maii 1606, quae incipit Romanus Ponti– fex, tum Neo-Sacerdoti, ttÍm Religiosis confessis et communicatis, qui primi– tiarum Sacrificio intersunt, plenarias concessit 1ndulgentias. Item Fidelibus, qui primae Missae alicuius Sacerdotis devote adstiterint, conceditur Indulgen– tia 7 annorum; plenaria tamen, si sint consanguinei eiusdem Neo-Sacerdotis ad
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz