BCCCAP00000000000000000000799
248 Lib. III, Pars II, Sectio I, Cap. II, Art. V Requie diebus non vetitis. Item celebrans Missam de Requie satisfacit obli- · gationi quam suscepit celebrandi pto vivís, dummodo stipendium exhibens non expresse aliter praescripserit. 1430. Ad lucrandam Indulgentiam Altaris privilegiati sive personalis sive Iocalis, Sacerdos non tenetur dicere Missam de Requie, aut de Feria ve! Vigilia cum Oratione defuncti propria; id tamen laudabiliter fit, cum licet ac decet, pietatis gratia erga defunctum, 1 id est, cum rubricae non obstant quoad licei– tatem Missas de Requie celebrandi, ve! Orationem pro defuncto adiungendi in aliis Missis, quod tantum diebus simplicibus in Missis lectis fieri licet, et cum praeterea adest aliqua causa rationabilis, nam; quoad fieri potest, Missa cum Officio conveniat. 2 Art. V De Missa privata Ministri Generalis et Provincialis 1431. Quum Minister Generalis Missam privatam est celebraturus, p!}ra– menta, aliquantulum meliora, quae pro maiori minorive festivitate varientur, in sacristia induet. , 1432. Aderit, saltem diebus festivis, alicuius functionis particularis, et tem– pore Visitationis pastoralis, Sacerdos Assistens indutus superpelliceo absque stola, 3 cum duobus Clericis cottis indutis. lpsius Assistentis .est praeparare Calicem ante Missam. Super Altare ardeant quatuor candelae; adhibeantur palmatoria 'et bacile. 4 1433. In accessu ad Altare praecedunt duo Clerici, sequitur Sacerdos Assi– stens, et ultimo loco Celebrans, et eodem ordine, finita Missa, ad sacrarium redeun~. · 1434. Assistens adgeniculatur in plano dum Celebrans facit Confessionem cum suo Psalmo, ad sinistram ipsius; iterum in superiori gradu ad Hostiae et Calicis elevationem, ad quam posteriorem sublevabit partem planetae; demum in, cornu Evangelii ad benedictionem in fine Missae, ubi tenet tabellam Evan– gelii dum Celebrans iHud legit, stans, etiam ad Et Verbum caro factum est. Dum vero ab una parte Altaris ad alteram transit, genuflectit. 1435. Dum Celebrans legit ad Missale, Assistens palmatoriani vulgo Bugiam manu tenet, indicat legenda et folia evolvit. 1436. Ad Offertorium Assistens praebet linteum ad manus abstergendas ad Lavabo etc. 1437. Deficiente A,ssistente in Sacris constituto, adhiberi potest Clericus saltem tonsuratus. 5 1 S. C. S. Offic., 20 febr. 1913: A. A. S., 1913, p. 32 et 122. - 2 Rubr. gen. Miss. tlt. IV, n. 3. - 3 s. R._,c., n. 2741. - 4 Caerem•. Cap., 1892, n. 865. - 5 S. R. C., n. 4181, 111.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz