BCCCAP00000000000000000000799

De Missa privata de Requie 247 1418. Oratio Imperata omittitur, nisi sit imperata pro defuncto (-ta, -tis,) et tune tantum dicitur in Missis, in quibus piures Orationes fiunt. 1419. Sequentia Dies irae addenda est in omnibus Missis cum unica Ora– tione, in Missis cantatis et in Quotidianis Conventualibus. In aliis Missis quoti– dianis Iectis dici vel omitti potest ad libitum Celebrantis. 1420. Ante Evangelium, dicta Oratione Mundo cor meum etc. omittitur Iube, Domine, /Jenedicere et Dominus sit in carde meo etc., sed Celebrans confe– stim se confort ad l(:;gendum Evangelium, more consueto, in cuius fine non oscu– latur librum, nec dicit Per evangelica dic 1 a etc. 1 Omittitur et Credo. etc. 1421. Ad Offertorium Celebrans non benedicit aquam in Calicem funden– dam, de more tamen recitat Orationem Deus, qui humanae etc. Post Psalmum Lavabo etc. omittitur Gloria Patri etc., nec eius loco dicitur Requiem aeter– nam etc. Dicitur Praefatio propria, Communicantes vero semper de Communi. 1422. Quandoin Canone occurrit nomen alicuius Sancti, cuius eo die quo celebratur Missa de Requiem fit Officium, Octava, aut Commemoratio, Celebrans caput non inclinat, quia Missa Requiem nihil habet commune cum Officio diei. 1423. Ad Agnus Dei, quod manibus ante pectus iunctis et non super oram Altaris positis, ter recitatur, loco miserere nobis dicitur dona eis requiem, et pro dona nobis pacem dicitur dona eis requiem sempiternam, et non percutitur pectus. 1424. Ante Communionem praetermittitur prima ex tribus Orationibus, scilicet Domine fesu Christe, qui dixisti Apostolis luis etc. neque datur pax. In fine Missae postquam Celebrans dixerit Dominus vobiscuin, vertit se ad Altare et iunctis manibus, loco /te, Missa est vel Benedicamus Domino dicit Requiescant in pace, semper in plurali. 2 1425. Non datur benedictio, sed dicta Oratione Placea!, Sacerdos Altare osculatur et transit ad cornu Evangelii dicturus Initium Evangelii S. Ioannis: In principio erat Verbum etc. quod semper legitur in Missa Requiem. 1426. Cum Ssmum Sacramentum sit expositum ex causa privata, Missa de Requie dici nequit ad Altare expositionis; cum vero sit expositum ex causa publica, prohibetur ad omnia Altaria ecclesiae; excipiuntur Missae de Com– memoratione Omniurri Fi,delium Defunctorum, quae tune extra Altare expo- sitionis permittuntur in colore violaceo. ' 1427. Sacerdos qui Officium duplex persolvit, potest celebrare Missam pri– vatam de Requie in ecclesia, quae eo die talem Missam permittit. 1428, Si celebranda sit Missa privata pro Defunctis die quo Missa d~ Requie prohibetur, dicenda est Missa de die ve! festa currenti, cum applicatione Sacri– ficii pro Defunctis. 1429. Sacerdos celebrans ad intentionem dantis eleemosynam, et prorsus ignorans quaenam sit intentio, an pro defunctis necne, potest dicere Mi.~$am de 1 S. R. c., n. 2956 ad 10. - s s. R. C., n. 1611.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz