BCCCAP00000000000000000000799

246 Lib. III, Pars II, Sectio I, Cap. 11, Art. IV sed statim repetit Introitum Requiem aeternam etc. absque signo Crncis. Omittitur Gloria in excelsis etc. 1409. Unica Oratio clicitur in Missis die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum, necnon in omnibus Missis, sive cantatis sive lectis diebus privilegiatis obitus seu depositionis, in die opportuniori post acceptum mortis nuntium, dfebus tertia, septima, trigesima et anniversaria ab obitu vel clepositione atque in Quotidianis quae respondent Officio Defunctorum cele– brato sub ritu duplici. 1410. Tres dicuntur Orationes et quidem uti prostant in Missali et eodem -0rdine quo sunt positae, in. omnibus Missis quotidianis defunctorum, quando applicantur pro defunctis in genere, id est pro omnibus fidelibus defunctis. 1411. Si applicetur Missa pro Defuncto vel Defunctis certo designatis , (etiamsi eorum nomina ignorentur) prima Oratio erit conveniens Defuncto vel Defunctis pro quo vel pro quibus Missa offertur, eam seligendo ex Oratio– nibus diversis quae in Missali exstant; secunda eligitur ad libitum Celebrantis, tertia Ftdelium etc. 1412. Si celebretur pro Defunctis non designatis, vel si designatio igno– retur (uti si Missa applicanda sit non pro defunctis sed pro vivis, aut ignoretur utrum Missa applicanda sit pro vivis an pro defunctis etc.) prima Oratio erit Deus, veniae largitor etc., secunda eligitur ad libitum Celebrantis, tertia Fide– lium. 1413. Ad litteram N., quae in aliquibus Orationibus posita est, nomen de– functi exprimitur baptismale, si saecularis, nomen vero religionis, si sit Reli– giosus. Dignitas et Titulus actdi nequit, nisi agatur de Summo Pontifice, Car– d:nali, Episcopo et Sacerdote quae exprimí debet. 1414. Si celebretur pro uno viro et una muliere defunctis, dicitur primo loco Oratio Inclina, Domine ... uf animas famuli et famulae tuae etc. sine nomi– nibus, vel animas famulorum tuorum N. et N. ... cum nominibus. 1 1415. Si celebretur pro pluribus viris et pluribus mulieribus, dicitur primo loco Oratio Deus, cui proprium est etc. vel Oratio Animabus, quaesumus, Do– mine etc., respective n. 16 et 17 ínter Orationes diversas. 1416. In Oratione pro patre et matre Celebrantis inducta sunt verba« paren– tum nostrorum », « patris nostri )) « matris nostrae )>. Haec immutatio adhiberi potest quando Celebrans suam intentionem coniungit cum aliorum intentione: v. gr. fratrum et sororum ipsius Celebrantis, Religiosorum alicuius Ordinis seu Congregationis etc. 2 1417. In omnibus tamen Missis quotidianis lectis addere licet Celebranti alias Orationes, impari servato numero cum aliis praescriptis, dummodo sep– tenarium numerum non excedant et ultimo loco semper ponatur Oratio Fide– lium. , 1 s. R. c., n. 4074 ad 7. Ephem. Lit., 1919, p. 452. - 2 APPELMAN-DE l<:ORTE, Tract. de Missis de Requiem atque Votivis, 1936, p. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz