BCCCAP00000000000000000000799
244 Lib. III, Pars II, Sectio 1, Cap. II, Art. III illud, quo utitur et quod osculatur ipsemet Celebrans, ad deosculandum initium Evangelii, et instrumentum pacis. Confessio fit in medio ante infimum Altaris gradum, non in cornu Evangelii; reverentias adversus eum non adhibet Cele– brans, cui dici;t vobis, fraires et vos, fraires. Ante benedictionem in fine Missae non fit inclinatio. Ipsi necnon Magistratui, in accessu ad Altare et in recessu, debentur capitis reverentiae. Art. IlI De Missis ad libitum Celebrantis eligendis 1399. Haec Missa intelligitur privata in oppositione ad Conventualem. Est– que votiva sensu latiori, quia non est quidem conformis Officio diei, sed tamen respondet saltem aliquo modo Officio commemorato. Cum vel sine cantu cele– brari potest ad libitum Sacerdotis: l. de festis duplicibus aut semiduplicibus impeditis; 2. de quovis festo in Laudibus ve! Martyrologio commemorato; 3. de Feria aut Vigilia. 1400. Si Festum duplex maius ve! minus aut semiduplex impediatur sive perpetuo sive accidentaliter, dici possunt Missae privatae de festo impedito, 1 dummodo non occurrat Duplex I ve! 2 classis, Dominica quaevis, licet anti– cipata, vel, etiam quoad Officiurn, reposita, Octava privilegiata Epiphaniae, Paschatis, Pentecostes et Corporis Christi, dies octava privilegiata 3 ordinis (nempe Na1:ivitatis et Ascensionis Domini, Sacra.tissimi Cordis Iesu, et apud nos, Immaculatae Conceptionis), Feria privilegiata IV Cinerum et II, III et IV Maioris Hebdomadae, Vigilia privilegiata Nativitatis Domini, Epiphaniae et Pentecostes. 1401. Missa dicitur ritu festivo cum Gloria, secunda Oratione de Officio diei et aliis de Commemorationibus forte occurrentibus; non tamen dicitur tertia Oratio communis, si commemoratio unica fit duplicis. Credo dicitur tantum si conveniat aut Missae aut alicui ex occurrentibus commemorationibus. Quoad Praefationem et ultimum Evangelium vide supra n. 986 et 998. 1402. De quolibet Officio ad Laudes commemorato, aut Mysterio, Sancto ve! Beato cuius mentio illa die fiat in Martyrologio, ve! in eius appendice pro respectivis ecclesiis approbata, dici possunt Missae privatae singulis die– bus, praeterquam: 1. in Officiis duplicibus, 2. in quavis Dominica etiam anticipata, ve!, licet quoad solam Missam, primo reposita; 3. in Octavis privi- 1egiatis; 4. toto Tempore Quadragesimae; 5. in feriis Quatuor Temporum et II Rogationum et in qualibet Vigilia. 2 1403. In his Missis privatis quae celebrari possunt ritu festivo dicitur Gloria, sed Credo in huiusmodi Missis ritus simplicis semper omittitur, etiamsi alicui 1 Addit. et Variat., tit. IV. n. 4. - 2 Addit. et Variat., tit. 11, n. l
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz