BCCCAP00000000000000000000799
LIBER PRIMUS DE IIS QUAE AD DIVINUM CULTUM IN GENERE PERTINENT TITULUS PRIMUS De his quae divinis offieiis eelebrandis praeponuntur CAPUT I DE SACRISTA E!USQUE OFFICIO 1. Sacris.ta ille est qui rebus sacris, quae sive in ecclesia, sive in sacristia inveniuntur, praeponitur custodiendis, ac prout opus est, mundandis atque reno– , vandis. Ipsius est omnia parare, quae ad functiones sacras necessaria sunt, et Religiosos ad ·eas campanae soriitu convocare, 1 ac post functiones res, quae ad ipsas peragendas paratae erant, colligere atque suo loco reponeie. 2. Ad officium sacristae Superior unum e sacerdoti.bus ipsius Familiae de– signet, cui, in domibus studiorum, quosdam Clericos, 2 iuxta Provinciarum .con– suetudinem, socios addere poterit, et in aliis convéntibus, Clericum, ve!, eo defi– ciente, Fratrem Laicum. Hi omnes, praesertim vero Laici, eiusmodi officium pro summo honore habere debént, necnon ad minima culturo divinum respicientia diligenter ac religiose incumbere. 3. Omnibus sint exemplo in exhibenda erga res sacras summa, quae eas decet, reverentia, quoties ad locum sanctum accedunt ve! in eo manent, maxime vero cum ad Altare occupantur. Si quando eos super hoc scandere oportuerit, summa semper servata corporis compositione, caveant ne Iapidi consecrato pectes im– ponant, nisi prius apta tabulé.! contectus fuerit. Ni! omnino supra Altaria collo– cent, nec scopulas, nec peniculos nec alia eiusmodi: neque Altarium lateribus scopas aut cannas unquam applicent. Ante Sanctissimum Sacramentum ea animi religione ac pietate continüo se gerant, ut devotionem et venerationem praesen– tibus inspirent. ª Quotiescumque vasa vel linteamina sacra sibi tangenda sunt, sedulo prius manus lavent. 4 4. In ecclesia, choro et in ipsa sacristía a confabulationibus abstifteant et ceteros arceant, sacrum ibi et regulare servantes silentium, nec absque .necessi– tate loquantur, et' si necessarium fuerit, submisse fíat ac breviter. 5 5. Christifidelibus, ad ipsorum opem confugientibus, praesertim tamen pe– tentibus ut vocetur quidam Confessarius vel ut Sacrificium Mjssae pro se suisque celebretur, affabilem semper vultum exhibeaht. Cunctis vero presbyteris, qui - 1 Caerem. Episc., l. 1, c. 6, n. 2 et 3. - 2 Caerem. Episc., loe. cit., n. 1; Cap. Gen. XXXII, .n. 38: A. O. Cap., VI, p. 237; XLVII, n. 23: A. O. Cap., VIII, p. 123; Caerem. Min., 1927, n. 300. - 3 Spec. discipl., p. I, c. XVII, n. 1; Caerem. Min., 1927, 11. 301. - 4 Spec. discipl., loe, cit.; Caerem. Min., 1927, n. 300. - 5 Const. Ord., n. 67; Caerem. Min., 1927, n. 300.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz