BCCCAP00000000000000000000799

De. Missa privata coram Praelatis et Principibus 243 rit et in legile locaverit. Reposito libro, Celebrans dicit Credo ve! Dominas vobíscum. 1390. Praelatus, qui Missae privatae adest, non benedicit aquam ad Offer– torium. 1391. Expleta prima Oratione ante Communionem, Celebrans osculatur Altare deinde instrumentuín pacis ei porrectum a ministro iuxta ipsum ad dexteram genuflexo, dicens Pax tecum, cui me respondet Et cum spíritu tuo. Et dum Celebrans, data pace, reliquas Orationes, nulla interposita mora pro– sequitur, minister instrumentum pacis Praelato seu Praelati.s deosculandum porrigit, dicens unicuique Pax tecum, singulo respondente Et cum spirítu tuo. 1392. Dicto in fine Missae Benedícat vos omnípotens Deus, Celebrans se vertit ad Praelatum, profunde se inclinat versus eum, quasi ab ipso veniam benedicendi petens, deinde erectus prosequitur Pater et Filíus et Spiritus Sanctus, benedicens populum ex illa parte, quae directe ad Praelatum non vergit. 1393. Si Missa cum aliqua sollemnitate celebrata fuit, ut persaepe in his casibus evenit, preces, itissu Leonis Pp. XIII post Missam privatam praescrip– tae, omitti possunt; 1 finito igitur Evangelio Celebrans stans in eodem cornu ad Praelatum se vertit, profunde inclinat et stans permanet, usque dum Praela– tus abierit; dein, apprehenso Calice, descendit de Altari et in sacristiam redit. 1394. Si vero Praelatus moram fecerit, Celebrans ad medium reverfens accipit Calicem, descendit de Altari ante infimum gradum, ubi facta Cruci re– verentia ve! Sstño genuflexione, caput cooperit et ad sacristiam redit, Prae– lato in transitu caput. coopertum inclinando. 1395. Si vero Missa absque ulla sollemnitate celebrata fuit, tune Celebrans, finito ultimo Evangelio, descendit ante infimum Altaris gradum ad cornu Evan– gelii, ibi genuflectit super gradum et, recitat praescriptas preces; quibus abso– lutis, surgit, profundam reverentiam Praelato facit, Altare ascendit, Calicem accipit et se gerit ut supra. 1396. Si Praelatus moram fecerit, Celebrans, precibus absolutis, reverentiam Praelato non peragit, Altarc ascendit, Calicem accipit, descendit ante infimum gradum, ubi, peracta. Cruci reverentia ve! Ssfüo genuflexione, caput cooperit et ad sacristiam revertitur, Praelato in transitu caput coopertum inclinando. 1397. Si Celebrans Missam dicat coram Praelatis (Cardinalibus exceptis) extra locum eorum iurisdictionis ita se gerit ac si praesentes non fuissent, excepto quod accedens ad Altare, ve! recedens act· sacristiam, ante praedictos Praelatos,' profun,de caput coopertum inclinat, 2 et instrumentum pacis osculan– dum eis deferri faciat. 1398. Quod-attineCad Principem Magnum Dominum loci si Sacerdos coram ipso celebret, servari poterunt sequenti;. Ipsi defertur Missale, non tamen 1 S. R. c., n. 4305. - 2 S. R. C., n. 367.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz