BCCCAP00000000000000000000799

De Missa privata ooram Ssfüo Sacramento Christo Summo et Aeterno Sacerdote prima cuiusque mensis feria V ve! Sab– bato, et aliqua Missa lecta occasione specialis circumstantiae v. gr. pro Sponsis, ve! occa·sione primae Communionis et Communionis generalis), necnon quoties Missam, quin Celebrans ab Altari recedat, immediate subsequa– tur aliqua sacra functio seu pium exercitium, non autem distributio SS. Eucha– ristiae. 1 CAPUT II ÜE SPECIATIM SERVANDIS IN QUIBUSDAM MISSIS PRIVATIS Art. I De Missa privata coram Ssmo Sacramento exposito 1360. In Altari in quo palam expositum est Sstñum Sacramentum, ex anti– qmssuna Ecclesiae disciplina, nunquam esset celebranda Missa, quod vetat etiam Caeremoniale Episcoporum. 2 Immo non licet ibi alias Missas .celebrare praeter sollemnem pro eius repositiorie, 3 . praesertim si sint alia Altaria in qui– bus celebrari possint, 4 nisi urgeat celebrandi necessitas ve! adsit alia causa gravis 5 ve! consuetudo immemorialis, quae sine populi offensione rescindí nequit, 6 seu Indultum speciale, 7 modo Sstña Eucharistia in Missa non distribuatur. 8 1361. Si tamen eiusmodi casus contigerint et Missa privata in hoc Altari celebratur, praeter ea, quae in omni Missa privata servantur, sequentia dili– gentissime observanda veniunt. 1362. Missa et color paramentorum sint Officio diei convenientes, 9 nisi dies admittat Missam votivam, et tune dici potest Missa de Sstño Sacramento. Crux in Altari non ponatur, nisi aliter consulat regionis ve! Dioecesis con– suetudo. 10 1363. Oratio de Sstño Sacramento in hac Missa semper dicenda est, etiam in festis sollemnioribus Universalis Ecclesiae, nisi Missa ve! Commemoratio in Missa occurrens sit de idenLico Domini 111ysterio, ut in festis Passionis, Cru– cis, Sstñi Redemptoris, Sstñi Cordis et Pretiosissimi Sanguinis. 11 1364. ,Oratio de Sstño Sacramento dicenda est post Orationes .(non-voti– vas) a Rubricis praescriptas, exc;epto casu quo haec substituitur 3ae Orationi ad libitum, sed ante Collectas ab Ordinario imperatas; proindeque non ante Orationem pro Papa ve! Episcopo in eorum anniversario, sed ante Orationem 1 S. R. C., n. 4305; A. A. S. VIII, p. 266. - 2 Lib. 1, c. XII, n. 9...... 3 S. R. C., n. 1421 ad 5; lnstr, Clement., § 12, - 4 S, R. C., n. 1406. - 5 S. R. C., n. 3448 ad l. - 6 S. R. C. n. 2390 ad 5; n. 3124 ad 2 et 3; n. 3614 ad 4. - 7 S. R. C., n. 3448 ad 1. - 8 S. R. C., n. 3448 ad 1¡ n. 3482; n. 3525 ad 4;. n. 4353. - 9 S. R. C., n. 2417 ad 3. - 1 º S. R. C., n. 2365 ad 1.- 11 S. R, C., 27 apr. 1927 ad l. 1

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz