BCCCAP00000000000000000000799
238 Lib. III, Pars II, Sectio 1, Cap. 1, Art. XIII, Appendix 1353. Memorata Antiphona ad !ibitum duplicatur _iuxta ritum Officii ve! Missae. 1 Tempore Paschali adiungitur Alle_luia. 1354. Si preces praescriptae sint recitandae, Celebrans, finito ultimo Evan– gelio, manibus iunctis via. directa descendit ut genuflectat in ora suppedanei vel in ínfimo gradu, 2 ubi preces recitat flexis genibus. Quibus dictis ascendit ad Altare et, absque ulla reverentia, accipit Calicem, et descendit ut supra dictum est. 1355. Reversus in sacristiam Sacerdos, capite cooperto, profundam Cruci ve! Imagini Crucifixi inclinationem capitis facit, Calicem deponit, caput discooperit et exuit se sacris vestibus ordine inverso quo eas induerat, osculans Crucem stolae, manipuH et amictus, interim prosequens recitationem Cantici Benedicite etc. Sacris vestibus depositis, Calicem quoque, si oporteat,. detegit eumque reponit. Manus abluere potest, quod tamen a Rubrica non praescribitur. Sacerdos ne omittat Deo gratias agere 3 praesertim per preces quae in Missali seu in tabelfr, apponuntur. APPENDIX DE PRECIBUS POST MISSAM PRIVATAM RECITANDIS 1356. Preces in finem Missae privatae a SS. Pontificibus praescriptae, nempe ter Ave María, semel Salve Regina cum versículo Ora pro nobis etc., Oratio Deus refugium nostrum etc. et invocatio ad S. Michaelem Archangelum, quibus additur trina invocatio: Cor Iesu sacratissimum, populo ve! ministro ter respon– dente: miserere nobis, · recitari debent a éelebrante flexis genibus et manibus iunctis, nisi libello utatur, sive in infimo gradu Altaris sive in media ora sup– pedanei 4 immediate post ultimum Evangelium, antequam forsan distribuatur S. Communio, aut quaecunque alía functio peragatur. 5 1357. Dictae preces recitari debent post Missam privatam seu sine cantu, etiamsi dicatur Missa de Requie, et quidem a Celebrante alternatim vel com- muni prece cum populo aut saltem cum ministro. · 1358. In Nativitate Domini et in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum Sacerdos tres Missas consecutive celebrans, quin ab Altari disce– dat, preces in fine ultimae Missae tantum recitet; 6 non autem recitandae sunt post secundam Missam lectam, si eam immediate sequatur tertia Missa sollemnis, 7 sed dicendae sunt quoties ab Altari disceditur, sive post primam, sive post secundam, sive post tertiam Missam lectam. s 1359. Hae preces omittuntur, si Missa •cum ali qua sollemnitate celebratur (ut quaelibet Missa Conventualis lecta, Missa votiva lecta de Ssfüo Corde Iesu prima cuiusque mensis feria VI, item Missa votiva lecta de Iesu 1 S. R. C., n. 4011 ad 2. - 2 S. R. C., n. 3637 ad 8. __:, 3 C. l. C., can. 810. - 4 S. R. e, n. 3637 ad 8. - 5 S. R. C., n. 3682. - 6 S. R. C., n. 3855 ad 7. - 7 S. R. c., n. 3836 ad t. - 8 S. R. C.• n. 3705.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz