BCCCAP00000000000000000000799

236 Lib. III, Pars II, Sectio I, Cap. I, Art. XII dextera ponit coclear si eo usus fuerit, deinde manu sinistra patenam, ac dextera pallam; plicat utraque manu Corporale et accipiens bursam, quam manu sini– stra tenet apertam in mensa, manu dextera ponit Corporale in bursam. 1342. Relinquens bursam super Altari, dextera velum accipit et utraque manu Calici imponit; bursam superimponit, sinistra Calicem accipit ad nodum,. dextera bursae imposita eumque co!Iocat in medio Altaris ut in principio Missae;: velum ita disponit, ut totam partem anteriorem Calicis cooperiat. 1 Art. XII De Communione et Orationibus post Communionem dicendis 1343. Sacerdos i unctis manibus accedit ad cornu Epistolae, in quo reposi– tum fuit Missale, eius folia ipsemet vertit, 2 ibique manibus iunctis clara voce legit Antiphonam, quae dicitur Communio; in medium Altaris redit, manus ponit extensas hinc inde super Altaris mensam, ac simul osculatur Altare.. Erectus, manibus iunctis dimissisque oculis, vertit se per dexteram suam ad populum et dicit clara voce: Dominus vobiscum, manus expandens et iungens; ac sese denuo confert ad Missale Iecturus Orationes post Communionem eodem modo, numero et ordine, quo de Orationibus ante Epistolam dictum est. 1344. Dicta ultimae Orationis conclusione, Missale claudit, nisi illud opor– teat apertum relinqui ad alterius Evangelii lectionem, ita ut apertura suam sinistram respiciat; hoc est servandum, quamvis statim alia Missa subse~· quatur. 1345. Tum, manibus iunctis, in medium Altaris revertitur, Altare oscu– latur, vertit se, uti supra, ad populum et dicit clara voce: Dominus vobiscum; responso a ministro Et cum spiritu tuo, ibídem stans iunctis manibus eadem voce subdit: !te, Missa est et per suum latus sinistrum se convertit ad Altare. 1346. In Missis, in quibus loco /te, Missa est dicitur Benedicamus Do– mino aut Requiescant in pace, Celcbrans post Dominus vobiscum se vertit ad Altare. et versus ad illud, iunctisque manibus, dicit: Benedicamus Domino aut Requiescant in pace. 1347. In Quadragesima, a Feria IV Cinerum usque ad Feriam IV Maio– ris Hebdomadae inclusive in Missis de Feria, Iectis Orationibus post Com– munionem, Celebrans stans ante Missale dicit clara voce Oremus, manus. extendens et iungens ac caput versus Crucem profunde inclinans; dein iunctis. manibus et capite adhuc inclinato subiungit: Humiliate capita vestra Deo, et extensis man:bus legit eadem voce Orationem super populum; qua finita, va– dit ad Altaris medium, illud osculatur, versus ad populum dicit: Dominus= vobiscum et alia ut supra. 1 s. R. c., n. 1379. - 2 S. R. C., n. 3448 ad 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz