BCCCAP00000000000000000000799
232 Lib. III, Pars II, Sectio I, Cap. L Art. XI Art. XI De Oratione dominica et reliquis usque ad factam Communionem 1 1316. Celebrans manibus extensis hinc inde super Corporale positis, dicit clara voce: Per omnia saecula saeculorum. ~esponso a ministro Amen, iungit manus, et caput profunde inclinans versus Sstñum Sacramentum, dicit eadem voce Oremus; tune tenens manus iunctas prosequitur: Praeceptis salutaribus etc. Cum dicit Pater noster, manus extendit ante pectus, et oculis ad Sacra– mentum intentis, prosequitur usque ad finem. 1317. Post: Et ne nos inducas in tentationem, manus dimittit, et responso a ministro Sed libera nos etc. submissa voce dicit Amen; sinistram imponit Cor– porali, dextera vero, pollice et indice non disiunctis, patenam, cum purifica– torio extrahit de subtus Corporali, et simul sinistrae digitum medium super oram patenae iuxta Corporale ponit, ut firma remaneat, dum eam extergit. 1318. Ad extergendam patenam dexterae digitos !iberos ponit super puri– ficatorium quod patenam tegit, illudque semel iterumque circumducit per to– tam partem concavam patenae. Quo facto patenam dextera accipit inter dí– gitos indicem et medium, et extrahit de sub purificatorio, ita ut illud rema– neat iuxta Corporale, in parva ab ipso distantia~ sinistra reposita .super Cor– porale, et dextera patenam tenet iuxta Corporale, ínter illud et purificatorium erectam, palma super eam posita, cum parte concava versus medium Altaris. 1319. Sacerdos, sic tenens patenam dicit secreto: Libera nos, quaesumus, etc.; post verba et omnibus Sanctis, signat se cum patena a fronte ad pectus et humeros,. sinistram tenens infra pectus, dicens: da propitius pacem; dein de patenam osculatur in eius extremitate seu ora 2 prope indicem, et prosequens: ut ope misericordiae tuae etc., submittit patenam Hostiae, quam indice sini– stro in medio patenae collocat; discooperit Calicem manu dextera, genuflectit, digito sinistrae manus leviter Hostiam premens in inferiori parte, ducit ver– sus medium Corporalis ad patenae extremitatem, accipit dextera Hostiam in– ter pollicem et indicem; cum illis et pollice et indice manus sinistrae illam tenens supra Calicem, per medium frangit linea recta, incipiens a parte superiori ad in– feriorem, dicens: Per eundem Dominilm nostrum Iesum Christum Filium tuum, caput inclinat et curet ne fragmenta extra Calicem cadant. 1320. Hostia sic divisa, partem, quam dextera manu tenet, ponit super patenam; de dimidia, quam. sinistra manu tenet super Calicem, frangit cum pollice et indice dexterae manus ex inferiori parte 3 particulam, dicens: qui tecum vivit et regnat; et tenens hanc particulam inter ipsos pollicem et indicem super ore Calicis, partem maiorem, quam sinistra tenet, adiungit mediae Ho- 1 Ritus servandus in celebr. Missae, X, 1 et sq. - 2 S. R. C., n. 1711 ad 5. - 3 S. R. C., n. 1275 ad 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz