BCCCAP00000000000000000000799
De Canone post Gonsecrationen1 231 positis, osculatur Altare in medio, cavens, ne Hostiam tangat, statimque se erigit. Cum dicit: Sacrosanctum Filii tui, iungit manus; dextera signans semel super Hostiam et semel super Calicem, sinistra super Corporale posita, dicit: Cor ffi pus et San ffi guinem sumpserimus, cum dicit: omni benedictione coelesti, dextera seipsum signat tribus postremis digitis a fronte ad pectus et humeros, sinistra infra pectus posita cavens ne pollex aut index planetam attingant, et prosequitur: et gratia repleamur. Ad Per eundem Christum etc., iungit manus quin caput inclinet. 1313. Cum dicit Memento etiam, Domine. etc., 1 lente manus extendit; ad verba in somno pacis, illas iungit úsque ad faciem elevatas, et intentis ocu– lis ad Sacramentum, facit commemorationem Defunctorum, quorum recordari intenderit; quo tempore caput aliquantulum inclinat, advertens quod dictum est de commemoratione Vivorum. Deinde caput erigit et manibus extensis prosequitur: Ipsis, Domine etc. usque ad Per eundem Christum etc., quae verba proferens, manus iungit et caput profunde inclinat. 1314. Ad verba Nobis quoque peccatoribus, quae voce parum elata profert, ~inistra super Corporale posita, dextera manu, seu tribus ultimis digitis ex– tensis pectus sibi leviter percutit nullatenus inclinatus, et prosequitur secreto: famulis tuis etc. manibus .extensis. Ad Per Christum etc., manus iungit. Ad nomina Sanctorum, qui in hac Oratione commemorantur, si eorum dies agatur, fit minima, capitis inclinatio, praeterquam in Missis de Requie. 2 1315, Amen, in praefata Oratione non dicitur. Immediate Celebrans iunc– tis manibus, prosequitur: Per quam _etc.; ad verbum creas sinistra manu su– per Corporaie posita, dextera ter signat super Hostiam et Cal.icem simul dicens: sancti ffi ficas, viví ffi fi.cas, bene ffi dicis et praestas nobis. Deinde manu dextera discooperit Calicem, genuflectit, accipit Hostiam ínter pollicem et indicem et cum ea super Calicem, quem manu ·sinistra tenet ad nodum, si– gnat ter a labio ad labium Calicis, quin ipsum tangat, dicens: Per ip ffi sum, et cum ip ffi so, et in ip ffi so; eodem modo tenens Hostiam et Calicem, ínter Calicem et pectus bis formans Crucem, d.icit: est tibi Deo Patri ffi omnipotenti, in unitate Spiritus ffi sancti; tenens Hostiam super os Calicis, quin Calicem relinquat, aliquantulum elevat Calicerh cum Hostia, dicens: omnis honor et gloria; statim utrumque deponens, Hostiam collocat super Corporale, digitos extergit super os Calicis, ac pollicem et indicem iungens, Calicem palla cooperit · et genuflectit. 1 Quamvis litterae N. et N., In Mlssali ex antiquo ritu apponantur, hic tamen negliguntur hodle et commemoratio de.functoru'm fit solum post verba in somno pacis. - 2 Festa Sanctorum, qui hic in Canone nominantur, celebrantur: s. Agnes 21 et 28 ian., s. lgnatius l febr., s. Agatha 5 febr., !l. Matthias 24 (25) febr., ss. Perpetua et Felicitas 6 mart., s. Alexander 3 maii, ss. Marcellinus et Petrus 2 iun., s. Barnabas 11 iun., s. loannes Baptista 24 iun., s. Caecilia 22 nov., s. Lucia 13 dec., s. Anastasia 25 dec., s. Stephanus 26 dec.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz