BCCCAP00000000000000000000799

230 Lib. IH, Pars II, Sectio I, Cap. I, Art. X 1307. Ad verba accipiens et hunc praeclarum Calicem etc. Calicem ambabus manibus inter indices et reliquos dígitos iuxta nodum accipit, ita ut pollices et indices coniuncti ex parte anteriori, reliqui vero digiti ex parte posteriori Calicem teneant; illum aliquantum super Corporale elevat ac statim demittit, quin relinquat, prosequens in sanctas ac venerabiles manus Suas; ad tibi gra– fías agens, caput inclinat; ad bene 83 dixit, sinistra Calicem tenens, dextera illum benedicit. · 1308. Prosequens: deditque discipu[is suis etc. et ambabus manibus ten'ens aliquantulum elevatum Calicem, videlicet sinistra pedem, ita ut pollex et index · sint iuncti supra pedem, reliqui digiti subter, dextera nodum, post verbum dicens ponit cubitos super Altare et, capite inclinato, profert attente, con– tinuate et secreto verba consecrationis: Hic est enim Calix etc. nec os nec nares in ipsum Calicem immittens. 1309. Quibus dictis deponit Calicem prosequens Haec quotiescunque etc., se erigit et manibus super Corporale positis genuflectens adorat Sanguinem. Tune Calicem ambabus manibus, id est sinistra pedem, dextera vero nodum accipit, elevat recta linea super Corporale, ita ut pes Calicis non excedat oculos Celebrantis intentos semper in Calicem et ostendit populo; mox ipsum reponit in locum pristinum, manu dextera palla cooperit et genuflectit. 1310. Plura hic advertenda veniunt: primo, caveat Sacerdos, ne in eleva– tione Calicis, vel alía quacunque actione, manipulo Hostiam tangat. Secundo, quod post Consecrationem usque ad digitorum ablutionem, quando 'manus super Altare ponendae sunt, semper intra Corporale ponantur. Tertio, quoties digitis S. Hostia tangitur, illos super Calicem abstergat. Denique prudens pro aliquibus .esse potest, digitis liberis manus sinistrae Calicis pedem tenere, quo– ties dextera circa illum occupatur. Art. X De Canone post r;onsecrationem usque ad Orationem dominicam 1 1311. Reposito Calice et adorato, Celebrans, manibus extensis dicit: Unde et memores etc., post verba de tuis donis ac datis, iungit manus, et sinistra su– per Corporale posita, dextera ter super Hostiam et Calicem simul Crucem facit dicens Hostiam 83 puram, Hostiam 83 sanctam, Hostiam 83 immaculatam; deinde signat semel super Hostiam dicens Panem 83 sanctum vitae aeternae, et semel super Calicem: et Calicem 83 salutis perpetuae. 1312. Extensis manibus prosequitur: Supra quae propitio etc. Deinde cor– pore profunde inclinatus, manibus iunctis super Altare positis et non intra Corporale, 2 dicit: Supplices te rogamus etc.; cum dicit: ex hac Altaris parti– cipatione, antequam illa verba pronuntiet manibus hinc inde super Corporale 1 Ritus servandus in celebr Missae, IX, 1 et sq. - 2 S. R. C., n. 2572 ad 21.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz