BCCCAP00000000000000000000799
228 Lib. III, Pars II, Sectio I, Cap. I, Art. IX Art. IX De Canone l\llissae usque ad Consecrationem 1296. Sacerdos, sinistra folio verso ad initium Canonis, manus iungit ante pectus, extendit ad altitudinem humerorum, elevat, iterum iungit et demit– tit, e,t oculis ad Crucem elevatis et sine mora demissis manibus iunctis et su– per oram Altaris positis, corpore profunde inclinatus incipit secreto: Te igitur etc.; post verbum petimus Altare in medio osculatur, se erigit et rríanus con– iungit: posita hinc sinistra supra mensam, de'ttera ter Crucem super Oblata formans dicit: haec ffi dona, haec ffi munera, haec ffi sancta sacrificia illibata, et prosequitur, quin manus iungat, manibus extensis, in primis quae tibi of!erimus. 1297. Ad primum N. in hac Oratione Sacerdos exprimit nomen Papae regnan– tis, caputque mínima inclinatione v.ersus librum inclinatur; 1 ad secundum N. exprimit sine capitis inclinatione nomen Episcopi Dioecesis in qua Missa cele– bratur, non tamen Episcopi Dioecesis Administratoris, aut Vicarii Apostolici etc. Hoc Romae omittitur, cum proprius Urbis Epi:scopus Summus Pontifex sit. Una alterave Sede vacante, nihil dicitur. Si Celebrans ipse sit Episcopus, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit ad secundum N. et me indigno servo tuo. 1298. Nán licet adiungere nomina aliarnm personarum quacumque ratione distinctarum, ut Abbates, Superiores generales etc., ve! Príncipes, nisi hi ultimi speciali fruantur privilegio Apostolico. 1299. Si Celebrans ignoret seu non recordetur nomen Episcopi, dicet tantum Antistite nostro, ini.endens orare pro eo. 1300. Ad Memento, Domine, quin manus prius iunxerit, elevans manus usque ad faciem iungit, non ita tamen, ut digitis mentum tangat, et sic stat paulisper, inclinato aliquantulum capite, fadens commemorationem Vivorum ad suam voluntatem, quorum nomina verbis ve! secreto mente commemorat: deinde manus disiungit, ante pectus extendit et continuat dicens: et omnium circum– "stantium etc. 1301. Prosequitur Communicantes; ad nomen Mariae fit capitis inclinatio media versus librum; ad nomen lesu caput profunde versus Crucem inclinet: ad nomen alicuius Sancti, cuius festum aut commemoratio. agitur, fit minima capitis inclinatio, praeterquam in Missis de Requie. 2 Ad verba Per eundem Christum etc. manus ante pectus iungat, quin caput inclinet. 1302. Ad Orationem Hanc igitur oMationem etc. Celebrans rnanus ex sola 1 S. R. C., n. 3767 ad 25. - 2 Festa Sanctorum, qui in hoc Canone nominantur, sequentibus diebus celebrantur: s. Cletus 26 apr., ss. Iacobus et Philippus 1 maii. ss. Ioannes et Paulus 26 iu– nii, ss. Petrus et Paulus 29 iunii, s. Iacobus 25 iulii, s. Xystus 6 aug., s. Laurentius 10 aug., s. Bar– tholomaeus 24 aug,, ss. Cornelius et Cyprianus 16 sept.,, s. Matthaeus 21 sept., s. Linus 23 sept., ss. Cosmas et Damianus 27 sept., ss, Simon et ludas (Thaddaeus) 28 oct., s. Clemens 23 nov., s. Chrysogonus 24 nov., s. Andreas 30 nov., s. Thomas 21 dec., s. Ioannes 27 dec.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz