BCCCAP00000000000000000000799

De ritu servando in,Missa .privata 1230. Nunquam Sacerdos omittat formare intentionem celebrandi, reci– tando illud: Ego volo celebrare Missam etc., 1 ac applicandi Sacrificium Missae ad determinatum finem. Consulendum est, ut Sacerdos etiam tune suam effor– met intentionem pro vivís et defunctis in MEMENTO recolendis. 1231. Praeparatione facta Sacerdos Missale accipit, Missam inspicit, si omnia dicenda suis signaculis sint signata. Et quamvis ordinarie Missale prae– paratum iam reperiatur, nihilominus haec rubrica congruenter servatúr, ut Sacerdos sciat quae in Missa sunt legenda, et ifa attentionem suam et devo– tionem augeat, et ut caveat ne cogatur in ipso Altari folia Missalis a principio ad finem evolvere, quaerendo praesertim novas Missas ve! Commemorationes. 1232. Postea manus lavat, recitans Orationem Da, Domine, virtutem etc.; ad paramenta accedit et Calicern praeparat. Consulendum est ut Celebrans ipse Calicis instructionern sectmdum Rubricas exsequatur, 2 quarnvis hoc fieri liceat ab alio, modo hic sit tonsurátus vel gaudens privilegio tangendi vasa sacra. 3 1233. Super os Calicis ponit purificatorium mundum, pendens ab utraque parte a latere, et desuper cochlear, ubi est consuetudo. Super purificatorium ponit patenarn, in cuius medio Hostia integra, rotunda et formae maioris eo modo est posita, ut Crucifixi impressi pectes sint versus anteriorem partem Calicis. Hostiam leviter extergit a fragmentis ducendo eius oram inter p◊lli­ cem et indicem. Patenam et Hostiam tegit palla Iintea; desuper ponit velum sericum, · quo saltem pars anterior Calicis. cooperiatur. Super velum ponit bursam, cum apertura versa ad telebrantem Calicem ferentem. 1234. Bursa intus habet Corporale sequenti modo plicatum: dividitur per' plicaturas in tres aequales partes, tum in latitudine tum in longitudine; pars anterior complicatur super mediam; super has plicatur pars posterior; triplicatum cum ita erit per latitudinem, complicatur pars quae ad manum dexteram est super mediam; et super has plicatur pars quae ad sinistram manum est. Plica– tum ita bursae inseritur, ut fimbria Corporalis 1.ibera et visibilis reponatur ad aperturam bursae. 1235. Super Calicem non licet ponere sudariolum, nec manutergium vel perspicilla neve aliam tem quamcunque, 4 excepto clave tabernaculi, nec Iicet Corporale in Altari relinquere pro Missis sequentibus, neque illud deferre extra bursam. 5 1236. Calice parato, Sacerdos assumit sacra paramenta, ac primo quidem amictum modo superius n. 87 indicato; dicens: Impone, Domine, capiti meo etc. 1237.Tum albam induit modo superius n. 89 exposito, interim dicens: Dealba me, Domine etc. 1238. Tune cíngulo duplicato, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit circa lumbos, ut dictum est n. 91, dicens:.Praecinge me, Domine etc. 1 Indulg, 500 dierum: Pius Pp. XI, 12 tul. 1935. - 2 S. R. C., n. 4198 ad 15, - 3 S, R, c., n. 4194 ad l. - 4 s. R. c., 11. 2118. - 5 s. R. C., n. 2146 ad l et 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz