BCCCAP00000000000000000000799

218 Lib. III, Pars II, Sectio I, Cap. I, Art. II PARS SECUNDA DE MISSA IN SPECIE SECTIO I De Missa prlvata CAPUT I DE RITU SERVANDO IN CELEBRATIONE MISSAE PRIVATAE Art. I De iis quae praeparanda sunt 1227. In SACRISTIA parantur super mensam paramenta consueta pro Cele– brante colorís convenientis, nempe: casula, stola, manipulus, cingulum, alba et amictus. A dextris ponatur Missale, nisi iam adsit·in Altari. A sinistris prae– parantur pyxis cum hostiis; Calix cum patena et palla, purifícatorium, velum Calicis et bursa cum Corporali intus recondito. In ALTARI disponuntur tres tabellae et in cornu Epistolae ponitur legile pro Missali et accenduntur duae candelae. In CREDENTIA ponuntur pelviculum cum ampullis vitreis vini et aquae et manutergium. Et si opus sit, etiam mappae pro Communione. Art. II De praeparatione Sacerdotis celebraturi 1 1228. Sacerdos celebraturus Missam, praevia Confessione sacramentali, quando opus sit, et saltem Matutino cum Laudibus absoluto, a quo quaelibet causa rationabilis excusat, orationi aliquantulum vacet, et Orationes in capite Missalis positas pro temporis opportunitate ex parte ve! integre dicat. Ad hoc tamen nemo stricte tenetur, valde tamen conveniens est et aequum, Orationes ab Ecclesia statutas omnibus aliis precibus praeparatoriis anteponere. 1229. Si quis illas recitat, animadvertat, quod iuxta Missale Antiphona Ne reminiscaris etc. ante Psalmos duplicanda est in festis duplicibus tantum. Liberum tamen est Sacerdoti illam sicut et Antiphonam Trium puerorum post Missam duplicare ve! non iuxta ritum Officii ve! Missae. 2 Tempore paschali additur in fine Alleluia etiamsi sit Missa REQUIEM. 1 Ritus servandus in celebr. Missae, !, 1 et 19. - 2 S. R. C., n. 4011 ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz