BCCCAP00000000000000000000799
216 Lib.1II, Pars I, Cap. IX, Art. I 1214. Deinde colligit fragmenta super Corporale, et immittit in Calicem. Quo facto dicit: Quod ore sumpsimus etc., et sumit purificationem. 1215. Si Lunula sit purificanda, Sacerdos, aperto tabernaculo, genuflectit et extrahit custodiam, quam aperit, deponens cooperculum extra Corporale, et genuflectit. Ex lunula extrahit Hostiam quam frangit super patenam et sumit eo modo quo Hostiam Sacrificii, non se signans. Fragmenta quae apparent statim ponit in Calicem, diligenter extergendo indice dextero utrumque lu– nulae circulum a parte interiori. Pari modo etiam extergit custodiam; si necesse sit, collocat, facta genuflexione, aliam Hostiam in lunulam, hanc deponit in cu– stodiam quam claudit et cum genuflexione includit in tabernaculo. Haec non sunt vino purificanda, sed statim deponi possunt extra Corporale, usque post Missam aut usque dum ea tollat quis facultate tangendi vasa sacra. munitus. CAPUT IX DE PLUR!BUS M1ss1s AB UNO SACERDOTE EODEM DIE CELEBRANDIS 1216. Excepto die Nativitatis Domini et die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum quibus diebus facultas est, ter offerendi Eucharisticum Sacrificium, non licet Sacerdoti plures in die celebrare Missas, nisi ex Aposto– Iico indulto aut potestate facta a loci Ordinario. 1 Art. I In eadem ecclesia 1217. Si duae ve! tres Missae continuate celebrentur, unam ve! duas hostias in bursa Corporalis deferre potest Celebrans. De cetero servet sequentia: 1218. Ad Communionem in prima et secunda, si tres Missas celebret, Celebrans diligentius Ssrñum Sanguinem hauriat, ut quantum fieri potest, nihil supersit, praesertim circa labium Calicis. 1219. Sumpto Ssrño Sanguine non petit infusionem vini a ministro, 2 sed Calicem super Corporale ponit, palla cooperit, iunctisque manibus dicit: Quod ore s11mpsimus, Domine etc. et subinde in vase cum aqua parato (in Altari) dígitos abluit ·quin e medio discedat, dicens: Corpus tuum, Domine etc. et ab– stergit purificatorio. 3 1220. Hisce peractis, Calicem super Corporale adhuc manentem, deducta palla, cooperit, uti mos est, scilicet primum purificatorio linteo (quod tamen non deprimat ad interiorem cuppae partem), deinde patena cum hostia con- 1 C. l. C., can. 806, § l. - 2 Minister minime accedere permittatur, ut omne errandi perlcu– lum praecaveatur. - 3 Non vero Calicem neque os suum.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz