BCCCAP00000000000000000000799
De Pyxidis et Lunulae purificatione 215 1205. Quod si, ob difficultatem aut longitudinem itineris, ve! quia, ea qua decet veneratione Sacramentum ad ecclesiam commode reportari non potest, sumpta fuerit uná tantum Partícula consecrata, tune ea infirmo administrata, Sacerdos, praedictis precibus recitatis, eum manu benedicit, dicens more solito: Benedictio Dei omnipotentis etc. et privato habitu, extinctis luminibus, latente pyxide, ad ecclesiam vel domum suam rev:ertitur. 1206. Quando ex iusta et rafionabili causa, privatim S. Communio ad ins firmos defertur, Sacerdos saltem Stolam semper habeat propriis coopertam ve– stibus; in saéculo seu bursa Pyxidem recondat, quam per funículos collo appen– sam in sinu reponat. Cum ad infirmi cubiculum pervenerit, omnia peragat ut supra, indutus quoque superpelliceo. Att. III De Pyxídis et Lunulae purificatione 1207. Pyxis toties est purificanda, quoties renovantur sacrae Particulae, ne fragmenta iri Pyxide ad longius tempus remaneant. 1208. Si Pyxis continet tantum parva fragmenta Hostiarum, nulla pro his requiritur reverentia, omittet ergo Sacerdos, ratione eorum, genuflexiones con– suetas praescriptas ad Pyxidis aperitionem, etc. 1209. Nunquam Hostiae recenter consecratae cum veteribus misceantur, sed in alia Pyxide sunt conservandae: et veteres ve! communicantibus primo distribuendae, ve! a Sacerdote sumendae sunt. . 1210. Purificatio fit sequenti modo: Celebraris, sumpto Sstño Sanguine, Calicem palla contectum et patenam ponit intra Corporale; Pyxidem si sit in tabernaculo, facta more solito genuflexione, extrahit, super Corporale, in me– dio, deponit, operculum aufert, iterum genuflectit, et Particulas residuas sumit. Pastea sinistra tenet Pyxidem ad nodum, inclinatam supra Calicem, dextero indice colligit fragmenta in pariete et in fundo, ea ducens ad oram Pyxidis, et mittit in Calicem, quod semel aut iterum faciet, pro quantitate fragmentorum, et dígitos supra Calicem diligenter extergit. . 121 l. Quo facto, Pyxidem e sinistra deponit, et dextera praesentat mini– stro, qui vinum infundit: supra Corporale circumagit vinum in Py:xide, et mox e Pyxide infundit in Calicem. Tune reponens Pyxidem iuxta Calicem, dextera accipit Calicem, sinistra patenam, et dicto: Quod ore sumpsimtls etc. sumit purificationem. 1212. P¿stea primo Calicem, dein Pyxidem purificatorio abstergit, et hanc · operculo clausam deponit a parte Evangelii extra Corporale. · 1213. Si immediate post purificationem Pyxidis in eam reponi debeant Ho- · stiae noviter consecratae, genuflectit, deponit in Pyxidem Hostias, Pyxidem claudit et operit, et in tabernaculum deponit; iterata genuflexione, taberna– culum claudit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz