BCCCAP00000000000000000000799
De distributione S. Communionis § 1 - De d i s t r i b u ti o n e S. Commu n i o n i s i n t r a Mi s s a m p r i v a t a m, 209 1165. Si qui sunt communicandi in Missa, Sacerdos post sumptionem San– guinis, antequam se purificet, pqnat Calicem super Corporale, aliquantulum ver– sus cornu Evangelii et palla cooperit; tune manibus hinc inde super Corporale positis, facta genuflexione ponat Particulas consecratas in Pyxide seu in alio Ca– lice, vel, si pauci sint communicandi, super patenam, nisi a principio positae fuerint in Pyxide seu alio Calice. Interim minister ante eos (pro laicis super scamnum Communionis, pro Clericis super gradus Altaris) extendit linteum al– bum, et pro eis facit Confessionem, dicens Con(iteor etc. 1166. Si vero a principio Particulae intra Pyxidem positae fuerint, Celebran~, sumpto Ssfüo Sanguine et Calice palla cooperto, genuflectit, Pyxidem ad se ad– movet et eam detegit. 1167. Si Particulae e tabernaculo extrahendae sint, deposita patena et Calice ad latus Evangelii, et Calice palla cooperto, ostiolum tabernaculi aperit, genu– flectit, Pyxidem extrahit, super Corporale deponit, ac eius operculum amovet. 1168. Tum, si.ve Communio distribuatur cum Pyxide, sive cum patena, dicto a ministro Confiteor, Sacerdos iterum genuflectit, et manibus iunctis, vertens se ad populum in cornu Evangelii, dicit: Misereatur vestri et lndulgentiam etc., etiamsi una tantum persona sit communicanda, 1 et sinistr_a infra pectus po– sita, manu dextera facit signum Crucis super eos. 1169. Postea, ad Altare conversus, genuflectens accipit manu sinistra inter indicem et medium digitum, pollice et indice non disiunctis, Pyxidem seu pa– tenam cum Particulis, dextera vero sumit unam Particulam, quam inter polli– cem et indicem tenet aliquantulum elevatam super Pyxidem, seu patenam, et conversus ad communicandos in medio Altaris dicit: Ecce Agnus Dei etc., oculis ad Sacramentum defixis. Deinde dicit: Domine, noli sum dignus etc., quibus ver– bis tertio repetitis, accedit ad eorum dexteram, hoc estad latus Epfstolae. Primó, si Clero danda sit Communio, iis ad gradus Altaris genuflexis, ve! intra sepimen– tum Altaris a laicis distinctis, praebeatur. Minister vero Sacrificii ratione mini– sterii communicandus est ante ceteros, quamvis digniores. 2 1170. Sacerdos unicuique porrigit Sacramentum, faciens cum eo signum Cru– cis super Pyxidem, ve! patenam, simul dÍcens: Corpus Domini etc. 1171. Omnibus communicatis ad Altare revertitur, nihil dicens, et Pyxidem, seu patenam super Corporale deponens, genuflectit, si adhuc aliqua Particula supersit, Pyxidem claudit, et iterum genuflectit antequam, Pyxide in taber– naculo reposita, ipsius ostiolum claudat, 3 et non· dat benedictionem. 1 Etiamsi Sacerdos in Altari proximo penes lnfirmum celebrat, minister Conjiteor et Celebrans Misereatur vestri, Indu/gentiam etc. more solito dicere debent ad Alfare, non vero prope infirmum: · S. R. C., n. 4193 ad 4. - 2 S. R. C., n. l074;Rit. Rom., tit. IV, c. 2, 11. 12. - 3 S. R. C., n. 3116. 14
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz