BCCCAP00000000000000000000799

208 Lib. III, Pars i, Cap. VIII, Art. II 1155. Postquam Sacerdos S. Hostiae fragmenta e patina sumpserit, si qua exstabant, patina intra specialem bursam reponetur et apud tabernaculum Sstñi Sacramenti, nunquam autem intra illud, diligenter custodietur. 1 1156, Quando fideles magna cum frequentia ad sacram Synaxim accedunt, ne sese penes altaris cancellos turmatim obtrudant, praestet ut plura genufle– xoria sive scamna linteo mundo contecta hinc inde a cancellis seu in quadrum intra ecclesiam "ordinentur, et in extremitatibus interjecti spatii duo saltem candelabra disponantur quae perpetuo colluceant dum fidelihus circum adge– niculatis sacra Communio distribuatur. 1157. Saoerdos advertat, ne praecipitanter sacram Eucharistiam distribuat, neve oculis per ecclesiam vagetur, sed eos demissos et ad Sacramentum inten– tos habeat. 1158. Advertat quóque, ne digitis inferioribus tangat faciem communican– dorum: quapropter sub porrectione sacrae Hostiae eos inflectat, et quasi infra pollicem et indicem supponat. 1159. Si quae Hostia, dum fit Communio, deciderit in mappam vel in ter– ram, reverenter eam Sacerdos accipiat, et locum obsignet linteolo et postmodum opportuno tempore aqua abluatqr, quae in piscinam proiiciatur. 1160. Si .in sinum ve! intra vestes mulieris ceciderit, mulier ipsa eam extra– hat ac Sacerdoti illam trada,t, et, digitis ablutis, aqua in piscinam proiiciatur. 1161. Quando digiti Sacerdotis sunt saliva communicantium humefacti, non eos, saltem ex qua parte sacras Partículas attrectat, ad purificatorium ab– stergat, ne fragmenta conseérata digitis forte adhaerentia extergat: sed redeat ad Altare et illos abluat in vasculo ibi praeparato, et tune purificatorio abster– gat. Ita S. Carolus, de S. Communione. 1162. Clerici et Religiosi in gradibus Altaris ve! saltem prope Altare sacram Communionem suscipiunt, et quidem Sacerdotes et Diaconi stola induti; Laici vero saeculares ad cancellos genuflexi communicandi sunt nisi forte Altari in– serviant. Communio prius ministranda est inservientibus quam aliis ratione ministerii. 1163. Quando Episcopus sacram Communionem ministrat, omnes commu– nicantes, tam de Clero, quam de populo, et etiam Magistratus, ante Communio– nem osculantur annulum Episcopi. 1164. Clericus in Ordine tantum Diaconatus, extra casum necessitatis Communionem fidelibus distribuere non potest absque Ordinarii ve! parochi licentia. 1 Ephem. Ut., 1930, p. 72-74.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz