BCCCAP00000000000000000000799
De distributione Ssfüae Eucharistiae 207 de more, simul cum Hostia maiori eas super Corporale ante Calicem collocat Ce– lebrans aut iuxta hanc a parte Evangelii ac relinquit, cum intentione conse– crandi illas cum Hostia maiori. Sumpto Pretiosissimo Sanguine, eas super pa– tenam colligit pro Communione fidelium. 1147. C.aveat Celebrans, ne in decursu Missae manipulo aut manicis Albae has Partículas tangat, dispergat, aut proiiciat; post Communionem fidelium, magna diligentia fragmenta in Corporali colligit et in Calicerñ"iniicit. 1 1148. Si multae sunt particulae nunquam super Corporale, sed semper in Pyxide seu aliquo Calice consecrandae sunt. 1149. Particulae, quae post fidelium Communionem supersunt, aut ab ipso Celebrante ante purificationem sumuntur, aut, si multae sint, super Corpo– rali relinquuntur usque ad finem Missae, ac postea ad tabernaculum transferun– tur, quo in casu Missa continuatur sérvatis servandis coram Sstño Sacramento exposito. 1150. Hostia pro Ostensorio in capsula aperta aut saltem in lunula posita super Corporale consecretur: non enim decet Hostiam in lunula adaptari post consecrationem. 1151. Si Hostia pro Ostensorio sit praep;;irata in lunula munita duobus crystalli~, Sacerdos ante oblationem et consecrationem omnino debet aperire hanc lunulam et, facta genuflexione post' elevationem S. Hostiae Sacrificii, ean– dem l~nulam:claudere. 2 Art. II De distributione Ssmae Euclzaristiae in genere 1152. In distribuenda fidelibus sacra Communione, praeter linteum albi colorís ante communicantes extensum, (iuxta rubricas Missalis, Ritualis et Cae– remonialis Episcoporum) patina (non consecrata) est adhibenda, argento aut metallo inaurato confecta, nullimode tamen artificiosa arte intus exsculpta, quae ab ipsis fidelibus subter eorum mentum ·apponenda est, excepto ..casu quo in Missa episcopali vel sollemni patena (consecrata) subter communicantium tnentum teneatur. 3 1153. Patina traditur ab Acolytho ad mam¡tn primi communicantis. Ulti– mus in prima linea communicantium eam tradit Acolytho qui eam defert ad latus Epistolae ad primum communicantem seriei sequenJis, 1154. Absoluta S. Communionis distributione, ipse Sacerdos patinam clefert ad Altare, ubi sacrae Hostiae fragmenta visibilia siqua in illa exstabunt, diligen– tissime iniicientur in Calicem, si Communio intra Missam administrata fuerit, aut in Pyxidem, si extra Missam fuerit distributa. 1 Rit. celebr., tít. X, n. 5. - 2 s. R. C., n. 3524, dub. Vl. - 3 S. C. de Sacram., Decr. gen. 26 martii 1929.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz