BCCCAP00000000000000000000799
204 Lib. lII, Pars I, Cap. VII, Art. II, § 5 ideoque dicta Missa, licet fiat sine cantu in die Commemorationis Omnium Fra– trum Ordinis nostri Defunctorum, in die obitus alicuius Confratris, necnon Missa post acceptum nuntium de obitu alicuius Confratris, privilegiata uti Missa can– tata consideranda est, minime vero in die III, VII, XXX et anniversario. 1 § 4 - De Missis in sepulcretorum sacellis 1125. In ecclesia ve! oratorio publico ac principali sepulcreti et in quolibet sacello sepulcreti rite erecto ve! erigendo, Missae quae inibi celebrari permittun– tur, possunt esse de Requie, 2 et quidem in ecclesia ve! oratorio publico et prin– cipali sepulcreti hae Missae poterunt aut cantari aut legi; in Sacello vero sepul– creti rite erecto vel erigendo locum habere possunt Missae lectae tantum. 1126. Missis inibi celebratis convenit ritus, qui respondet occasioni ex qua celebrantur; hinc, si agatur de Missis de Requie privilegiatis, tune gaudent ritu duplici cum unica Oratione et Sequentia; si vero agatur de Missis quotidianis, habent ritum simplicem et dicendae sunt saltem tres Orationes. 1127. Privilegium valet tantum pro ecclesia ve! oratorio publico princi– pali ef pro Sacello rite erecto ve! erigendo sepulcreti nondum derelicti, in quo defuncti adhuc sepeliri solent. Minime vero pro aliis ecclesiis et oratoriis extra sepulcretum erectis, ve! in quo defuncti non amplius sepeliri solent, nec pro illis, quae, licet circumiacens habeant coemeterium, tamen chorale onus aut curam animarum habent. I 128. Prohibentur supradictae Missae si occurrat: 1. Dominica, aut Festum de praecepto, licet suppressum; 2. Duplex I ve! 2 classis, etiam translatum; 3. aliqua ex Feriis, Vigiliis ve! Octavis privilegiatis. § 5 - De Missa quotidiana 1129. Missae quotidianae defunctorum sunt illae Missae de Requie, quae celebrantur extra dies privilegiatas, de quibus supra, sive cum sive sine sollemni– tate extrínseca et distinguuntur in sollemnes seu cantatas et privatas Iectas .seu sine cantu. 1130. Missae quotidianae in cantu in qualibet ecclesia permittuntur sin– gulis diebus, nisi occurrat: l. Officium duplex; 2: Dominica, Iicet anticipata ve!, etiam quoad Officium reposita; 3. Vigilia, F~ria vel Octava ex privilegiatis ut supra n. 1103 ad 4. Vide etiam superius n. 1089. 1131. Missae quotidianae sine cantu prohibentur iisdem diebus ac Missae cantatae et insuper: l. toto Tempore quadragesimali, excepta prima die cuiusque hebdomadae post Feriam IV Cinerum liber.a iuxta Calendarium ecclesiae in qua Missa celebratur; 2. in feriis Quatuor Temporum e·t II Rogationum; 3. in 1 Caerem. Cap., 1892, n. 1002 et 1004. - 2 Addit. et Variat., tít. Ill, n. 8; cfr. C. l. C., can. l 190 et 1194.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz