BCCCAP00000000000000000000799
202 Lib. III, Pars I, Cap. VII, Art..II, § 3 quentia. Pro Sacerdote ve! Episcopo etc. sumitur primum formulare cum Ora– tione respectivae dignitati convenienti. 1108. Haec Missa prohibetur, si occurrat: l. Dominica proprie dicta; 2. Fe– stum de praecepto licet suppressum; 3. Commemoratio Omnium Fidelium De– functorum; 4. Duplex l ve! 2 classis etiam translatum; 5. Feria ve! Vigilia ve! Octava ex privilegiatis. 1109. Diebus tamen quibus Missas quotidianas pro defunctis in cantu ve! sine cantu celebrare licet, piures Missae Defunctorum in cantu ve! respective sine cantu celebrari possunt pro eodem defuncto opportuniori die post acceptum mortis nuntium cum unica Oratione et Sequentia, ut supra, in qualibet ecclesia. 1 D) Missa in die III, VII et XXX ab obitu ve! depositione 1110. Supradictae privilegiatae dies computari possunt aut a die obitus (seu mortis) aut a die depositionis (seu sepulturae) utrimque sive exclusive sive inclusive. Si vero sepultura fiat die tertio post obitum, non iam habetur libertas electionis, et debet computatio fieri post diem depositionis. Non Iicet ergo die depositionis statim etiam peragere tertium diem post obitum. U H. Unica tantum in unaquaque die permittitur Missa sive cantata sive leda in qualibet ecclesia (oratorio publico et semipublico principali) iuxta for– mulare secundum In die obitus cum unica Oratione speciali, in Missali assignata post Missam de die obitus, et cum Sequentia. Attamen pro Papa, Cardinali, Episcopo et Sacerdote adhibetur formulare primum cum Oratione convenienti. 1112. Privilegium tantum conceditur exclusive pro die vere II I, VII et XXX ab obitu ve! depositione. Si in dictis diebus Missae quotidianae Defunctorum per– mittantur, piures Missae privilegiatae dici possunt. 2 Quodsi diebus inter tertiam, septimam et trigesimam permittantur iuxta Rubricas Missae quotidianae Defun– ctorum, sive cantatae sive lectae, celebrand.ae sunt cum tribus Orationibus. 3 1113. Dies qui non admittant Missam de die III, VII et XXX, vide supra n. l 108. Si ipsa dies privilegiata sit liturgice impedita, Missa transferri aut anti– cipari potest in~ proximiorem diem pariter non impeditam, dummodo in cantu celebretur. 4 · § 3 - De Miss a dicen da in[Anniversario 1114. Anniversarium seu annua memoria unius ve! plurium defunctorum per Missae Sacrificii oblationem, distinguitur _stricte et late dictum. 1115. Anniversarium stricte dictum est Missa quae in vero die anniversario mortis aut sepulturae celebratur, $ive ex fundatione, sive ex petitione vivorum, etiamsi petatur pro una tantum vice, aut pluries, admissa interruptione. 1 Ephem. Lit., 1921, p. 373-376; 1922, p. 233 et 410. - 2 S. R. C., n. 4372, ad VI. 3 BREHM, Synops. Addit. et Variat., 1920, p. 195 et 196. - 4 Addit. et Variat., tit, III, n. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz