BCCCAP00000000000000000000799
De Missa in die vel pro die obitus 201 B) Missae privatae· exsequialem concomitantes 1102. Missae privatae lectae de Requie in ecclesia aut or:atorio publico ubi funus defuncti sollemniter seu in cantu agitur, ipsa die toto mane celebrari pos– sunt eodem formulari ac Missa exsequialis cum unica Oratione et Sequentia, dummodo pro ipso defuncto applicentur. Hoc privilegium tamen non valet, quando celebratur Missa exsequialis lecta pro. paupere. 1103. Prohibentur hae Missae privatae si occurrat: l. Dominica aut Festum de praecepto licet suppressum; 2. duplex I vel 2 classis etiam translatum; 3. Com– memoratio Omnium Fidelium Defunctorum; 4. aliqua ex privilegiatis Vigiliis (Natívitatis, Epiphan., Pentec.), Octavis (Nativit., Epiphtm., Paschatís, Ascens., Pentec., Corp. Christi, Ssmi Cordis lesu et apud nos Immaculatae Conceptionis), Feriis (IV Cinerum, I I, I I /, IV Mai. Hebdom.). Vide etiam supra n. 1089. 1104. Unica tantum die ad libitum ab obitu usque ad depositionem, eaedem Missae privatae pro die obitus celebrari poterunt in Oratoriis semipublicis, quae, deficiente ecclesia vel oratorio publico, horum locum tenent, si Missa exsequialis ibídem non dicitur. Quodsi Missa exsequialis ibidem cantatur, illae Missae pri– vatae ipsa die funeris tantum permittuntur, dummodo pro ipso defuncto appli– centur nec occurrant dies impedientes ut numero praecedenti. 1105. Quotidie per ídem tempus celebrari poterunt huiusmodi Missae pri– vatae in Oratoriis semipublicis quae locum non tene.nt ecclesiae aut oratorii pu– blici et in Oratoriis stricte privatis domus defuncti, dummodo pro defuncto appli– centur et non occurrat dies, ut supra, impediens atque cadaver sit physice prae– sens in domo, in qua erecta sunt praefata Oratoria. 1 1106. Toto tempore ab obitu usque ad depositionem, si Missa de Requie ce– lebratur pro defuncto cum ve! sine cantu, diebus quibus Missas quotidianas pro defunctis in cantu vel respective sine cantu celebrare licet in ser¡ziduplicibus nempe et simplicibus occurrentibus, in omnibus ecclesiis et oratoriis Missa pro die obitus cum unica Oratione et Sequentia, non autem Missa quotidiana uti oportet. 2 C) Missa post acceptum mortis nuntium U07. Opportuniori die, quae magis convenit, post acceptum mortis nuntium nempe postquam mortis nuntium acceptum fuerit sive ex eodem loco sive ex locis dissitis, celebrari permittitur in qualibet ecclesia (quae non sit ecclesia fu– neris), sive Oratorio publico vef semipublico principali 3 unica Missa pro quo– libet defuncto, etiam non paupere, cantata .ve! etiam lecta de die obitus cum unica Oratione eiusdem Missae prout iacet, non omisso verbo hodie 4 et cum Se- 1 Addit. et Variat., tit. 111, n. 5; Ephem. Lit., 1920, p. 467. - 2 Cfr. Ephem. Lit., 1902, p. 355. - 3 Ephem. Lit., 1921, p. 338¡ 1922, p. 380 et 1926, p. 149. - 4 S. R. C., n. 3764 ad 4; n. 3755 ad I l l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz