BCCCAP00000000000000000000799

200 Lib. III, Pars I, Cap. VII, Art. II, § 2 §2-De Missa dicenda in die ve! pro die obitus seu depositionis A) Missa exsequialis 1097. In ecclesia in qua agitur funus _alicuius defuncti, etiam absente ra– tionabilem ob causam ve! iam sepulto cadavere, dummodo non sit ultra bi– duum ab obitu, permittitur unica Missa sollemnis, ve! etiam, pro pauperibus, lecta pro die obitus. 1 1098. Privilegia huius Missae exsequialis unam tantum respiciunt Missam, quae in cantu est celebranda, praeterquam pro paupiribus, pro quibus Missa lecta permittitur. 1099. Generatim adhibetur formulare cui titulus: In die obitus seu deposi– tionis Defuncti. Attamen pro defuncto Papa, Cardinali, Episcopo et Sacerdote dicitur prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, propriis tamen Orationibus adhibitis. Unica datur exceptio si die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum agatur funus; qui casus solvitur ut supra n. I093 notatum est. 1100. Prohibetur haec Missa exsequialis, etiam praesente corpore: 2 l. In duplicibus I classis primariis universalis Ecclesiae (ut Nativitatis, EpiplJaniae, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, Ssmae Trinitatis, Corporis Christi, Ssmi Cordis Iesu, D. N. I. Christi Regis, Conceptionis Immaculatae, Annuntiationis et Assumptionis B. M. V., Dedicationis S. Michaelis Archangeli, Nativitafü S. Ioannis Baptistae, in Festo et Sollemnitate S. Ioseph, SS. Apostolorum Petri et Pauli, Omnium Sanctorum et ultimo triduo Maioris Hebdomadae; non autem Feriis II et II I Paschatis et Pentecostes, in quibus permittitur). 3 Si féstum quoad Officium tantum transfertur, prohibitio subsistit non in die ad quam Officium transfertur, sed in sola die impedifa. 2. In festis Titularis et Dedicationis eccle– siae et in anniversario Dedicationis ecclesiae ipsius in qua funus agi deberet. 3. In festo Patroni principalis loci, et pro religiosis Institutis, in festis Tituli aut Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis. Si tamen horum festorum Sollemnitas in Dominicam fuerit translata, tune prohibitio valet tantum pro Dominica in qua agitur Sollemnitas externa huiusmodi Festorum. 4 1101. Quoties haec Missa ut supra impeditur, transferri potest in proxi– miorem sequentem diem similiter non impeditam. Quae Missa exsequialis trans– lata privilegiis suis tantum gaudet, si in primam diem liberam transferatur, secus privilegium cessat et ultra Missa de Requie non amplius potest celebrari nisi in conditionibus Missae quotidianae aut Missae ex alio titulo privilegiatae. 5 1 Addit. et Variat., tlt. 111, n. 4; et S. R. C., l maii 1942 (A. A. S., XXXIV, p. 205). - 2 Ibidem. - 3 Cfr. etiam supra, n. 1089. - 4 Aqdit. et Variat., tit. !JI, n. 4. - 6 s. R. C., 1 maii 1942 (A, A. S., XXXIV, p. 205).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz