BCCCAP00000000000000000000799
De Missa votiva cae,cutientis 193 cantu vel sollemniter celebretur, quare semper adhibendus est tonus feria/is.· Dicitur in colore albo sine Gloria et Credo, extra Tempus Passionis cum tribus Orationibus, nempe ¡a de Missa votiva, 2a de Officio diei, 3a de Tempore, quae tamen omittitur, si cornrnemoratio facta sit duplicis. Collecta imperata per se non omittitur, nisi in casu, quo esset Oratio quinta. 1 Praefatio semper erit com– munis, nisi Ternpus, vel aliqua Octava, vel Festum quod commemoretur pro– priam postulet. In fine Benedicamus Domino et Evangelium S. Ioannis, nisi ali– qua commemoratio aliter postulet. 1062. Dicto in Missa Pater tioster, Sacerdos, priusquam patenam abstergat, genuflectit et .ad córnu Epistolae se confert, u.bi ad Sponsos ante Altare genu– flexos conversus, supra eos dicit manibus iunctis sequentes Orationes: Oremus. Propitiare etc. et Oremus. Deus, qui potestate etc., ministro librum ante eum su– stinente. Completis Orationibus Sacei;dos in medium Altare rediens genuflectit, patenam abstergit et dicit Libera nos etc. Post Sanguinis sumptionem Sponsi, si communicaturi sint, ante reliquos fideles ad Communionem accedunt. Dicto Benedie(lmus Domino ve! si illi diei conveniat !te, Missa est, Sacerdos iterum in cornu Epistolae ad Sponsos conversus, dicit Orationem Deus Abraham etc. Stans in eodem loco Sacerdos Sponsos moneat sermone gravi et prudenti. Postea ·eos aspergat aqua benedicta in modum crucis, nihil dicens, deinde revertitur in medium Altaris ·ubi more solito 0 dicit Placea! tibi etc. et dat benedi<;tionem. 1063. Ex indulto Apostolico aliquando permittitur benedictio nuptialis extra Missam, impertienda iuxta formulam a S. Rituum Congregatione approbatam die 11 martii I914 et in Ritualis_ Romani appendice « De Matrimonio>> insertam. § 5 - De Miss a v oti va a ca ecut i ente cel eb randa vi Indulti ~postolici 1064. Sacerdos caecutiens 2 indultum Apostolicum obtinere potest celebrandi aut M.issam votivam B. M. V. aut Missam quotidianam Defunctorum iuxta normas inferius expositas. 1065. Con ditiones huiusmodi privilegio appositae obligant in conscientia. Si in privilegio dicatur: dummodo orator non sil omnino caecus, et interca plane caecu~ evadat, tune a celebrando Missam abstinere debet, donec novum indul– tum impetraverit; · eoque obtento, sub gravi tenetur assistentia uti alterius Sa– cerdotis, quamvis forte haec obligatio in indulto non expresse fuerit apposita, ª qui, superpelliceo indutus, 01nnia in hac Missa facere potest, quae per Cappella– num a dextris Episcopi in Missa lecta fieri solent; speciatim debet pedem Ca– licis ad crucis signa tenere, initia Orationum dicere, ac diligenter attendere, ne fragmenta sacrae Hostiae in Corporali et Patena relinquantur. 4 1 Addit. et Variat., tit. VI, n. 4. - 2 Seu ille, qui tali visivae potentiae debilitate, sive accl-• dentaliter, s!ve habltuallter laborat, ut !egere possit nonnisi typos valde crassos. S. R. C., Instr., 12 tan. 1921, 1, .n. 4363. - 3 Instr., cit., 2-3. - 4 Caerem. Min., 1927, n. 275. 13
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz