BCCCAP00000000000000000000799
192 Lib. III, Pars I, Cap. VI, Art. III, § 4 dies Octava, aut aliud Festum· B. M. V., Missa dicenda est de Octava aut de Festo 1 cum omnibus commemorationibus forte occurrentibus. 1056. Ad verba Symboli Et incamatus est, genuflectitur ab omnibus sicut in Festis Nativitatis Domini et Annuntiationis B. M. V. § 4 - De Mi s s a v o t i v a p ro S!p o n s i ~ 1057. Haec Missa votiva dici debet coram iis, qui matrimonio iuncti sunt, et continet sóllemnem matrimonii contracti benedictionem per speciales Ora– tiones in Missa ipsa descriptas. Haec benedictio nunquam dari potest extra Mis– sam, sed tantum intra Missam 2 et omnino non licet Missam votivam pro Sponsis celebrare et Benedictionem nuptialem ·omittere. Quamvis Sacerdos teneatur Mis– sam· votivam celebrare, non tamen tenetur eam pro Sponsis applicare, nisi ab iisdem stipendium acceperit. Quando matrimonium immediate ante Missam celebratur, Sacerdos praeter albam et stolam etiam planetam induere debet. 3 1058. Missa votiva pro Sponsis cum propria benedictione permittitur quo– tidie per annum extra tempus clausum; et etiam tempore claµso, quoties Ordi– narius loci ex iusta causa benedictionem nuptialem permiserit. 4 1059. Prohibetur tamen: 1. si Sponsi non sint praesentes; 2. si uterque ve! alteruter benedictionem iam acceperit, servata nihilominus, sicubi vigeat, con– suetudine benedictionis impertiendae, si hanc vir tanfum obtinuerit; 3. tempore clauso (i. e. a Dominica I Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive et a Feria IV Cinerum usque ad Dominicam Paschatis inclusive); 4. die.bus Do– minicis et Festis de praecepto, etiam stíppressis (e. gr. S. Silvestri P. C. 31 dec.); 5 5. in duplicibus 1 et 2 classis; 6. infra Octavas privilegiatas Epiphaniae, Pascha– tis, Pentecostes, et Corporis Christi; 7. in privilegiatis Feriis ( IV Cinerum et II, III et IV mai. Hebdom.) et Vigiliis privilegiatis (Nativitatis, Epiphaniae et Pen– tecostes); 8. in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum; 9. in ecclesiis ubi cuiuslibet Missae Conventualis onus urgeat cui per alios Sacerdotes satisfieri nequeat, et diebus Rogationum in ecclesiis ubi una tantum habetur Missa, si fiat processio. 6 His diebus impeditis, dicitur Missa de die cum commemoratione pro Sponsis sub unica conclusione cum prima, atque datur infra Missam benedictio pro eis propria, praeterquam in Commemoratione Omnium Fidelium Defuncto~ rum, in qua¡ et Missa et Oratio necnon et benedictio prohibetur. 7 1060. s( nuptiae tempore clauso contractae fuerint, non concessa a loci Ordinario venia benedictionis nuptiarum, Missa cum propria benedictione dif– fertur ad diem in qua, extra tempus clausum, Missa pro Sponsis ve! eius Comme– moi-atio permittitur. 8 1061. Ritus Missae rotivae pro Sponsis est semper simplex, etiamsi cum 1 Addit. et Varlat., tit. Il, n. 3. - 2 C. l. C., can. 1101, § l. - 3 S. R. C., n. 3158 ad 3. - 4 C. I. C., can. 1108, § 2 et 3; Addit. et Variat., tit. Il, n. 2. __; 5 S. C. Conc., 28 dec. 1919. - 6 Addit. et Variat., tit. 11, n. 11. - 7 Rubr. spec. ante Missam votivam pro Sponsis. - 8 Addit. et Variat., tit. Il, n. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz