BCCCAP00000000000000000000799
190 Lib. III, Pars 1, Cap. VI, Art. III, § 2 1039. In Sabbato incidente in Vigiliam cuiusdam Festi B. M. V., Missa di– citur de Vigilia, in colore violaceo, sine Gloria et Credo, cum 2ª Oratione de festo occurrente et 3ª, si desit alía commemoratio, de Spiritu Sancto, cum Praefa– tione communi ve! OcJavae currentis, et in fine Benedicamus Domino et Evan– gelium S. Ioannis, nisi occurrat commemoratio festi alicuius proprium Evange– lium habentis, quod tune Iegendum est. 1 1040. Ex indulto Ordini Minorum concesso 2 et a Definitorio nostro generali acceptato: 3 Infra Octavam Conceptionis Immaculatae omnes Missae praeter Conventualem celebrari possunt de Immáculata, exceptis duplicibus 1 et 2 clas– sis ac Dominica, utpote privilegiata, ir\ quibus unica Missa sollemnis de Imma– culata B. M. V. Conceptione decantetur, non omissa Conventuali de die, et ser– vatis Rubricis. § 2 - D e M i s s a v o t i v a S S. C o r d i s I e s u 1041. In ecclesiis et oratoriis, ubi Feria VI quae prima in unoquoque mense occurrit, peculiaria exercitia pietatis in honorem divini Cordis, approbante loci Ordinario, mane -peraguntur, Leo Pp. XIII indulsit, ut hfsce exercitiis addi va– leat Missa votiva de Ssmo Corde. 1042. Haec:Missa, etiam Iecta, celebranda est cum privilegiis Missae votivae sollemn~s pro re gravi, .ideoque dicitur in ea Gloria et Credo, et fit tanturh com– memoratio de duplici 2 classis et de Feria maiori, nisi cantetur Missa de die ve! dicatur Missa Conventualis. Dicitur etiam Collecta imperata pro re gravi, si exstet. 1043. Missa dicitur Cogitationes cum Praefatione propria. Tempore paschali Offertorium et Communio sunt propria. · 1044. Prohibetur haec Missa in festis quibuscunque Christi Domini necnon in eorum Vigiliis et per eorum Octavas, quamvis simplices, atque in festo Pu– rificationis B. M. V. Omnibus his diebus dicitur more votivo sollemni Missa de occurrente Pesto aut Vigilia aut Octava sine commemoratione de Ssmo Corde. 1045. Die 2, ve! 3, ve! 4 ianuarii .more votivo sollemni dicitur Missa Puer natus est de die 30 decembris sine commemorationibus Festi occurrentis, diei Octavae simplicis ac Ssmi Cordis. 4 1046. Feria VI post Octavam Ascensionis Domini, etiamsi fiat Officium de aliquo festo, more vótivo sollemni dicitur Missa de Dominica infra Octavam Ascensionis, absque commemorationibus etiam Ssmi Cordis. 1047. Prohibetur insuper in duplicibus 1 classis, quae non sunt de Christo Domino; infra Octavam Peritecostes et infra Octavas alicubi privilegiatas,. quae non sint de Christo Domino. Hisce diebus more votivo sollemni dicitur Missa 1 A. O. Cap., XXXVII, p. 205. - 2 Breve d. 20 lan. 1905. - 3 Definit. gener., 9 mai! 1933: A. O. Cap., XLIX, p. 181. - 4 Sicubl tamen occurrat Officium de die infra Octavam Circumcisio– nis, ad Instar Votivae sollemnis dicenda est Missa de die infra Octavam absque commemorationibus, etiam Sstñi Cordis: S._R. c., n. 4386 ad IJ.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz