BCCCAP00000000000000000000799

De Missa votiva privilegiata dario nostro utuntur quoad Missam, loco autem Horarum Canonicarum Offi– cium parvum B. M. V. tantum recitant, 1 et quidem pro singulis Sacerdotibus ibídem celebrantibus; et insuper ad omnes Sacerdotes saeculares Tertio Ordini S. Francísci adscriptos Calendario Romano-Seraphico urentes, ita tamen, ut quoties ve! in privato oratorio, ve! in ecdesiis trium Ordinum S. Francísci Sa– crurn faciunt, Missam votivam, ut supra, celebrare possint. 2 1035. Indultum valet pro quolibet Sabbato, exceptis: l. Sabbatis quae inci– dunt in festa 1 ve! 2 classis; 2. Sabbatis occurrentibus infra quaslibet Octavas privilegiatas; 3. Sabbatis in Vigilias incidentibus; 4. Sabbato occurrente in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum; 5. Sabbato in quo anticipa– tur ve! reponitur Missa Dominicae (non autem in quo primo infra hebdomadam resumitur Missa Dominicae praecedentis impedita); 3 6. in ecclesiis, ubi unus · tantum Sacerdos adest, qui Missam· Conventualem celebrare debet. 1036. In Sabbatis Quadragesimae, Quatuor Temporum et in quo incidit Vigilia communis, loco Missae votivae adiungi potest in omnibus Missis non– Conventualibus Oratio Missae votivae, ve! in Missa de die post Orationem Fe– riae seu Vigiliae, ve! in Missa de Feria seu Vigilia ante alias Orationes, . 4 cum ·ultimo Evangelio de tmmaculata, nisi in Missa de Feria fiat commemoratio Vi– giliae, cuius Evangelium praevalet, et vicissim. Extra Quadragesimam. et Qua– tuor Temp'ora Adventus, Praefatio in casu sit de Immaculata, nisi tamep Missa sit de Festo propriam Praefationem habente. Hisce diebus prohibetur 'tantum Missa votiva lecta, non autem in cantu. Quodsi adsit specialis concursus populi, unica Missa votiva lecta celebrari poterit, quoties Missa in cantu commode ha- beri neqüeat. 5 , 1037. Missa haec est Gaudens gaudebo, ut in festa, et celebratur in colore albo cum Gloria (ratione· Sabbati), sed sine Credo. Si Missa celebretur in festo duplici, 1a Oratio est de Missa votiva, 2a de festo occurrente, deinde aliae commemo– rationes, si adsint; secus 3a Oratio non dicitur, nisi sit imperata. Si autem cele– bretur de festo semiduplici, 1a ·oratio est de Missa votiva, 2a de festo oqcurrente et 3a de Spiritu Sancto, nisi adsit aliqua commemoratio. Extra Tempi.ts paschale ad Offertorium omittitur Alleluia. 6 In Secreta loco sollemnitate dicitur comme– moratione. Praefatio est Et te in Conceptione immaculata. In fine Missae dicitur /te Missa est et Evangeliu111 S. Ioannis, nisi occurrat commemoratio festi ali– cuius proprium Evangelium habentis, quod tune legendum est. 1038'. In Sabbato occurrente in aliquo Pesto B. M. V. ve! infra Octavam eiusdem, Missa dicitur de Pesto seu de Octava more fest1vo, i. e. cum Gloria et Credo (infra Octavam simplicem sine Credo) et Praefatione Festi ve! Octavae currerítis. Item in Officio de S. Maria in Sabbato occurrente, Missa de eo, non de Immaculata Conceptione dicenda est cum Gloria. · 1 S. R. C., 25 maii 1906, n. 4185. - 2 S. R. C., 9 dec. 1903 et 22 niart. 1905, - 3 A. O. Cap., XLVI, p. 205. - 4 Si tamen in Missa de Feria in qua fit commemoratlo quae locum tenet Missae votivae impedltae, occurrat Oratio A cunctis, htiius loco dicitur Oratio de Spiritu Sancto.. Adc dit. et Variat., tit. VI, n. 1 ad 8. - 5 S. R. C., n. 4301 ad 11; A. O. Cap'., XXIX, p. 72-73; X~VJ, p. 205. - 6 s. R. C., 9 maii 1941.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz