BCCCAP00000000000000000000799
182 Lib. III, Pars I, Cap. V 983. Praefatio de S. P. N. Francisco propria dicitur solummodo in 1psms festis et per totam Octavam; in Missis votivis eiusdem S. P. Francisci et infesto Omnium Sanctorum Ordinis Seraphici die 2q novembris. 984. Praefatio communis dicitur in omnibus Festis in hebdomada, et in Fe– riis per annum, quae propriam 11011 habent; et Praefatio Defunctorum in omni– bus Missis Requiem. 985. In Praefatione paschali dicitur in Missa Sabbati Sancti in hac potissi– mum nocte; in die Paschae usque ad Sabbatum in Albis inc;lusive in hac potissi– mum die; a Dominica vero in Albis et per totum Tempus paschale in hoc potissimurri. 986. ORDO PRAEFATIONUM. - In qualibet Missa festiva ve! votiva dicitur semper Praefatio propria, si Missa propriam habeat. Si Praefatio propria Missae desH, sumitur propria Officii prius commemorati. Si et haec desit, eligitur Prae– fatio de Octava propriam habente, licet eius commemoratio facta non sit. Si plu– re.s Octavae concurrant, dicitur Praefatio de Octava digniori. Praefatione de Octava deficiente, dicitur Praefatio de Tempore. Extra hos casus dicitur Prae– fatio communis. , 1 987. P'raefatio tamen de Nativitate Domini infra eiusdem Nativitatis Octa– v,am dicitur in omnibus Missis, etiam in iis quae secus Praefationem propriam haberent, dummodo in his de ipsa Octava ve! de Dominica infra Octavam fiat commemoratio et ipsa Missa aut commemoratio prius habita aliam de Divi– nis Mysteriis ve! Personis non exigant Praefationem. 2 988. In Dominicis per annum, etiam anticipatis et, quoad Officium, repositis, <licitur Pn\efatio de Trinitafe tanquam Praefatio propria, etiamsi aliud festum propriam Praefationem habens commemoretur. 989. In Dominicis Quadragesimae, Passionis et Temporis paschalis surriitur Praefatio propria de Tempore. 990. Pro Dominicis infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae et Ascensionis Domini censetur propria Praefatio Octavae; item pro Dominica infra Octavam tam Corporis Christi quam Ssrñi Cordis Iesu, nisi commemoratio Octavae omit– tenda sit. 991. In Missis de Feria et de Dominica impedita resumenda dicitur tanquam propria Praefatio de Tempore, si habeatur, etiamsi Festum propria Praefatione gaudens commemoretur. Deficiente Praefatione de Tempore, sumatur Praefatio communis. 992. In Missis de Dedicatione ecclesiae ve! de alio festo Domini alicubi ce– lebrato quod propria Praefatione careat, nunquam adhibetur Praefatio. Missae, sive Officii commemorati ve! Octavae, quae 11011 sunt de aliquo Mysterio Domini vel de divina Persona, nec unquam Praefatio de Tempore Quadragesimae. 993. Praefatio de Beata Maria Virgine nunquam adhibetur in Missis de 1 Addit. et Variat., tlt. VIII, n. 1. - 2 Addit. et Variat., tit. VIII, n. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz