BCCCAP00000000000000000000799

De• partibus variabilibus Miissae 181 et seq., et secreto dicuntur usque ad illa verba in conclusione:. Per omnia saecula • saeculorum, quae clara voce proferuntur, et incipitur Praefatio. 971. PRAEFATI0. - Praefationum genera tria distinguuntur: Praefationes de Tempore, quae in respectivis temporibus et diebus in ipso Missali indicatis dicuntm; Praefatiopes nonnullis festis propriae et Defunctorum; tandem Prae– fatio communis, quae dicitur in festis et diebus qui propriam non habent. 972. Praefatio de Nativitate dicitur a Nativitate Domini usque ad Epipha– niam exclusive, praeterquam ·in die Octava S. Ioannis Apostoli. Dicitur etiam in Purificatione B. M. V., in festo Corporis Christi et per Octavam, nisi in ea oc– currat Festum quod propriam Praefationem habeat. ltem in TransfigUratione Domini et in festo Ssmi Nominis Iesu, necnon in Missis votivis de Ssmo Sµcra– me11to et de Ssmo Nomine Iesu: 973. Praefatio de Epiphania dicitur in festo et per Octavam Epiphaniae et in festo (ve! Missis votivis) S. Familiae. 974. Praefatio de Cruce dicitur. a .Dominica Passionis usque ad Feria·m V in Coena Domini inclusive, nisi in Festis tune occurrentibus propria assig11etur; necnon in Missis de Pretiosissimo Sanguine, de Cruce, de Passione et de D. N. I. C. Summo et Aeterno. Sacerdote. 975. Praefatio de Pentecoste (seu de Spiritu Sancto) dicitur a Vigilia Pen– tecostes usqtíe ad sequens Sabbatum inclusive; et in Missis votivis de Spiritu Sancto, omissis tamen verbis hodierna die. · 976. Reliquae Praefationes de Tempore dicuntur solummodo in respectivis temporibus et festis in iis occurrentibus, nisi propriam habeant. · 977. Praefatio d_e Ssmo Corde Iesu dicitur in festo Ssmi Cordis lesu, infra Octavam, etiam in festis occurrentibus nisi própriam habuerint, ac in Missis votivis de Ssmo Corde Iesu. · 978. Praefatio de D. N. Iesu Christo Rege dicitur in Missis festivis ac votivis de Christo Rege. 979. Praefatio de Ssma Trinitate dicitur in festo et in Missis votivis Sstñae Trinitatis, et in omnibus Dominicis per annum, licet Sabbato anticipatis, quando non habetur propria d_e Festo aut de Tempore. 980. Praefatio de B. Maria Virgine dicitur in ipsius festis omnibus (excepto Purificationis festo) et per eorum Octavas, etiam in festis infra eas oc'currenti– bus, si propriam non habuerint, et in Missis votivis de B. Maria. , 981. Praefatio de S. foseph dicitur irl festis S. loseph, Sollemnitatis eiusdem ac per Octavam, etiam in festis infra eam occurrentibus si propriam non habeant, et in Missis votivis de S. Ioseph. 982. Práefatio de Apostolis dicitur in festis Apostolorum et Evangelistarum (práeterquam in fest.o S. Ioannis Apostoli 27 dec. in quo dicitur ilía de Nativitate) et per Octavas eorum, etiam in festis infra eas occurrentibus, nisi irí his propria assignetur; item in Missis votivis de Apostolis ac in Missa de Commu~i unius ve! plurium Summorum Pontifictím tam Martyrum quam Confessorum. In die · Octava S. loannis Apostoli dicitur Praefatio de Apostolis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz