BCCCAP00000000000000000000799

De partibus variabilibus Missae 179 953. ALLELUIA. - Tempore paschali post Octavam Paschatis loco Gradualis dicuntur quatuor Alleluia cum duobus Versibus, ordine in Missali notato. ln . Missa tamen Rogationum, in Vigilia Pentecostes et post quamlibet lectionem in Sabbato Quatuor Temporum post Pentecosten didtur unum All'!luia cum unico Versu. 1 954. TRACTUS legitur post Graduale loco Alleluia cum Versu sequenti, a Septuagesima usque ad Sabbatum Sanctum in omni Missa, praeterquam in ali- quibus Feriis, in quibus omittitur, ut suis locis ponitur. 2 · ' 955. SEQUENTIA Paschatis et Pentecostes dici debet per totam Octavam in omnibus Missis tam lectis quam cantatis et Conventualibus. Sequentia aliorum Festorum dici2debetin ipso Festo et in die Octava in omnibus Missis et insuper in cantatis et Conventualibus de die infra Octavam; in Missis autem privatis lectis de die infra _Octavam dici ve! omitti potest ad libitum Celebrantis. Semper ómittitur Sequentia in Missis votivis. Sequentia Ssmi Nominis lesu· ex peculiari concessione in Ordine _nostro dicenda in ipso Festo, etiam legi potest ubi Missali nostro uti licet. 9_56. EvANGELIUM proprium alicuius Festi retinendum est, etiamsi Festum transferatur ad vel extra Tempus paschale. 3 Evangelium de Communi, in Pro– prio Missalis assignatum, ad Iibitum variare non licet. lnfra Octavam et in die Octava sumendum est idem ,Evangelium ac in ipso Festo. Si Evangelium Festi idem sit ac Evangelium Feriae vel Vigiliae, hoc omittitur in fine Missae et legi– tur Evangelium S. Joannis. 4 In fine Evangelii respondetur a [ministro Laus tibi, Christe, quod etiam dicitur in fine illius partis Passionis, quae legitur in tono Evangelii; praetelquam in Parasceve. 5 957. CR¡,;oo dicitur in Missis festivis modo ritu duplici vel semiduplici cele– brentur, quoties Credo conveniat aut Missae quae celebratur, aut alicui ex com~ memorationibus occurrentibus. Unde: 958. ln festis, etiam secundariis, 6 Domini (et Dedicatiohis ecclesiae), Dei– parae, Atigelorum, S. Ioseph, Apostolorum (etiam S. Barnabae) et Evangelista– rum ac Ecclesiae Doctorum, S. Mariae Magdalenae et Omnium Sanctorum. In die Consecrationis ecclesiae vel altaris et in anniversario Dedicationis ecclesiae propriae, necnon in Dedicatione Basilicae SS. Salvatoris et SS. ·Apostolorum Petri et Pauli.. 7 959. In ecclesia ubi celebratur festum Sancti (aut Beati si eius Missa est con– cessa) cuius insignis Reliquia, etiamsi non sit exposita, s ibidem asservatur, a Celebrantibus in illa ecclesia tantum. 9 960. Praeterea dicitur Credo in festis, etiam· secundariis, Patroni principalis 1 Rubr. gen., tít. X, n. 2 et Rubr. spec. posita Sabbato in Albis. - 2 Rubr. gen'., tít. X, n. 5. -'- 3 S. R. C., n. 2340 ad 2; n. 2839 ad 5. - 4 s. R, C., _n. 2495; n. 3136 ad l et 2. _,: 5 Rubr. gen., tit. X, n. 6. - 6 s. R. C., n. 2484; n. 3249 ad l; n. 4192 ad 4, - 7 In anniver– sario Dedicationis Eccl,esiae Cathedralis Symbolum ad Missam addltur ín omnibus dloecesis eccle– slls; quia cum Dedicatio sit festum Domirii, Symbolum competit Missae de Ecclesiae Dedicatione, etiamsi celebretur extra ipsam ecclesiam consecratam. - 8 S. R, C., n. 4186 ad 2_. - 9 Rubr. gen., tít. XI; S. R. C., n •. 1743 ad l; n. 1890 ad 5; n. 2802 ad 1; n. 3238,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz