BCCCAP00000000000000000000799
178 Lib. III, Pars I, Cap. V et post Communionis distributionem extra Missam in Oratione Deus qui nobis, et Spiritum nobis, 1 quae ultima Oratio habet in conclusione vocem ¡eiusdem. 2 946. In conclusione longiori Orationum hic modus servatur: Si Oratio diri– gitur ad PATREM, sine mentione Filii, dicitur Per Domfnum nostrum l. C. etc. Si in principio vel in medio Orationis ad .Patrem fit mentio Filii, concluditur Per eundem Dominum nostrum l. C. etc. Si in fine Orationis eius fit mentio, con– clusio est Qui tecum vivit et regnat etc. :- 947. Si Oratio dirigitur ad F1LIUM, conclusio erit Qui vivis·et regnas cum Deo Patre etc. Si in Oratione ;mentio facta sit Patris, concluditur Qui vivís et¡ regnas cum eodem Deo Patre etc. 948. Si in Oratione fíat mentio SPIRITus SANCTI, in conclusione dicitur: in unitate eiusdem Sptritus Sancti etc. 3 • 949. Quando dicuntur piures Orationes, prima tantum et ultima cum sua conclusione terminantur, et si piures sub una conc.lusione sumuntur, conclusio fit iuxta ultimam Orationem, nullo habito respectu ad priores quibus coniun– gitur. 4 950. Conclusiones -breves Orationum sunt: Si Oratio dirigitur ad PATREM, dicitur Per Christum Dominum nostrum; si ad F1LJUM: Qui vivis et regnas per om– nia saecula saeculorum, vel ut in Oratione Sstñi Sacramenti: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. 5 ,,Si in corpore Orationis ad Patrem fiat mentio Filii: Per eundem Christum Dominum nostrum; si circa finem illa mentio fiat: Qui tecum vivit et regnat per omnia etc. 951. EP1sTOLA, - Non licet ad libitum variare Epistolam de Communi in Proprio Missalis assignatam. Ast si certa Epístola non sit assignata, licet in qualibet Missa de aliquo Communi Epistolam sumere ex iis quae habentur sive in ipsis Missis, sive ad~calcem totius Con:imunis. Lecta Epístola semper respon– detur Deo gratias. Similiter quando leguntur piures lectiones, post singulas di– dtur Deo gratias, praeterquam in fine quintae lectionis Danielis in Sabbatis Quafoor Temporum, et in fine lectionum Feriae VI in Parasceve et Sabbati Sancti. 6 952. ÜRADUALE post Epistolam semper dicitur, praeterqua¡n Tempore pa– schali. Post Graduale dicuntur duo Alleluia, deinde Vers.us et post Versum unum Alleluia. Cum autem addi debet Sequentia, hoc ultimúm Alleluia dicitur post illam. A Septuagesima usque .ad Sabbatum Sanctum non dicitur jAlleluia cum Versu sequenti, neque dicitur in Missa de Feria in Adventu, Quatuor Tempo– ribus et Vigiliis, exceptis Vigilia Nativitatis Domini, si venerit in Dominica, et Vigilia Paschae et Pentecostes, ac Quatuor Temporibus Pentecos.tes. Nec dici– tur in Festo Ss. Innocentium, nisi venerit in Dominica. 7 1 Ad reditum tamen in ecclesia post Communionem infirmis allatam, dicitur quocunque anni tempere Oratio Deus qui noffis sub brevi conclusione, ut infra suo loco notatur. Rit. Rom., tit. IV, c. 4, n. 24. - 2 Rit. Rom. tit. IV, c. Il, n. 7 - 3 Rubr. gen., tit. IX, n. 17. - 4 S. R. C., n. 2356 ad 6; n. 2724 ad l et 2. - 5 S. R. C., n. 2252; n. 2986 ad 6. - 6 Rubr. gen., tit. X, n. 1. - 7 Rubr. gen., tit. X, nn. 3 et 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz