BCCCAP00000000000000000000799

De partibus variabilibus Missae 175 imperantur ab Ordinario; tertio loco quas Celebrans ex devotione, permittenti– bus Rubricis, superaddit; 2. si agatur de Orationibus votivis eiusdem speciei, servandus est ordo dignitatis Orationum. Hinc praescriptae a Rubricis veniunt hoc ordine: primo de Ssmo Sacramento, deinde in anniversario creationis et eo– ronationis Papae, vel in anniversári.o electionis et consecrationis Episcopi. Ora– tiones vero stricte votivae, si sumantur ex Missis votivis, sequuntur ordinem di– gnitatis personalis; si dicantur de Sanctis sequuntur ordinem Litaniarum; si demum sumantur éx Orationibus diversis in fine Missalis, eo ordine dicendae sunt, quo ibídem ponuntur. · 930. ORATIO Ss.MI SACRAMENTI 1 dicenda est: l. In qualibet Missa, quae ce– lebratur ad Altare, in quo statim post Missam Ssmum Sacramentum pro ado– ratione ob publicam causam exponetm. - 2. Porro in qualibet Missa, quae durante expositione publica Ssmi Sacramenti in ipso Altari expositionis cele– bratur. - 3. Pariter in omnibus Missis, quae durante Sollemni expositione Sstñi Sacramenti pro Oratione XL Horarum ve! pro sollemni adoratione eius– dem ad instar XL Horarum in eadem Ecclesia celebrantur. 2 - 4. Demum, in omnibus, Missis, tam cantatis quam Iectis, quae perdurante per aliquod tempus, extra aliam functionem, expositione et adoratione Ssmi Sacramenti pro publica causa ad quodlibet Altare istius Ecclesiae celebrantur. ª 931. Oratio. Ssmi Sacramenti dicenda est post Orationes (non-votivas) a Ru– bricis praescriptas, excepto casu quo haec Collecta substituitur 3ae Orationi ad libitum, sed{ante Collectas ab, Ordinario imperatas et ante Orationes stricte votivas. Nunquam dicitur sub unica conclusione cum Oratione Missae, nisi tan– tum in casu:quo substitui debet Missae votivae de Ssmo Sacramento impeditae. Omittitur tamen, si Missa vel commem:oratio in Missa sit de identico Domini Mysterio, quod-habetur in Festis Passionis, Crucis, SS. Redemptoris, SS. Cordis et Pretiosissimi Sanguinis exclusive. 4 1 . 932. Oratio Dfus 0MNIUM dici debet in omnibus Missis cantatis et Iectis, praeterquam de Requie, in anniversario Creationis et Coronationis Summi Ponti– ficis ab omnibus Sacerdotibus totius Orbis catholici, et in anniversario Electio– nis (aut Translationis, si contigerit) et Consecrationis Episcopi Dioeceseos ab om– nibus Sacerdotibus, etiam Regularibus, ipsa die intra eiusdem Dioeceseos limites celebrantibus, addendo ad litteram N. nomen Episcopi et post verbum Eccle– siae nomen Dioeceseos. Nunquam unitur sub unica conclusione cum prima Ora– tione, nisi¡)ocum teneat Missae de anniversario impeditae et dicitur post Ora– tiones a Rubricis praescriptas et ante Imperatam, nisi j1aec substituitur Ora– tioni ad libitum, et ante Orationes stricte votivas. 1 S. R. C., 22 Apr. 1927 et 11 Jan. 1928: A. A. S., XIX, p. 192; XX, p. 90. - 2 Id est, si' ista expositio per aliquod tempus perdurat; ve! si, ut In aliqulbus locis, post Missam processio cum Sstño Sacramento intra ve! extra ecclesiam instituatur; non autem si fif per breve tempus ad aliqua$ preces recitandas et deinde populum benedicendum. Ephem. Lit. 1930, p. 255. et 1931, p. 222. - 3 !taque Oratio Sstñi Sacramenti in Missis .non erit dicenda, quando post Mlssam, exposito Sstño, functlo fiat sancti Rosarii, vel iam mane cantantur Laudes pró functione vespertina. VERMEERSCH,, Period., XIX, p. 21; Ephem. Lit., 1931, p. 222. - 4 S. R. C., n. 3924 ad 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz