BCCCAP00000000000000000000799
De· partibus variabilibus Missae 173 tulares habeat aeque principales, omnes nominandi sunt, servato tamen ordine Litaniarum; 1 secus solius principalioris fit mentio. Si celebratur in oratoriis mi– noribus alicuius monasterii cum ecclesia ve! oratorio publico, Titula:ris ecclesiae ve! oratorii publici in illis exprimitur. 2 924. Si .Titularis in ista vel alia Oratione iam exprimatur, aut si Oratorium Titulo careat, aut Titulus ecclesiae vel oratorii sit Persona divina vel Mysterium Domini, omittuntur verba atque beato N. 925. In nominandis Sanctis in hac Oratióne servandus est ordo liturgicus seu Litaniarum; ideo nomina Ss. Angelorum, et S. Ioannis Baptistae, si sint Ti– tulares, praeponantur nomini S. Ioseph. Si Missa fuerit de B. M. Virgine, vel in aliqua Missa facta sit saltem commemoratio B. M. V., tanquam Oratio pro diversitate temporum assignata non dicitur Oratio A cunctis, sed Oratio de Spiritu Sancto. Si vero Missa vel commemoratio fuerint de S. Ioseph aut de Ss. Apostolis Petro et Paulo, in Oratione et Postcommunione omittuntur verba, quae eos respiciunt. 3 926. Regulares ad litteram N. nominare possunt proprium S. Fundatorem, non omisso Titulari, si nominari queat, quique, nisi sit Apostolus, nomini S. P. N. Francisci postponitur, quod licet etiam extra propriam ecclesiam, sicut etiam in Confiteor ubique nominant Fundatorem, nam usus privilegii personalis conformationem ad Calendarium loci non impedit. 927. Oratio EccLESIAE vel PRO PAPA: quando alterutra a Rubricis praescri– bitur et eodem tempore una ex praecepto Superioris imperata sit, unica Ora– tione utrumque adimpletur praeceptum, si nempe in casu recitatur Oratio ab Ordinario loci imperata. 4 928. Oratio AD LIBITUM est praeceptiva, sed eligi potest a Celebrante e Mis– sis Sanctorum ve! Mysteriorum quae tanquam votivae dici possunt, ve! ex Ora– t.ionibus diversis in fine Missalis assignatis, extra Tempus paschale etiam pro défunctis. Eius loco etiam substituí· potest Imperata. In Missa Conventuali vel cantata electio huius Oratjonis pertinet ad Superiorem Communitatis; 5 ideoque eligi nequit Oratio pro seipso Sacerdote; potius tune sumatur ea quae Superiori vel Communitati convenit. 1 S, R, C., n. 4055 ad 2. - 2 Si deficiente ecclesla plura sint oratoria sollemnlter benedicta nominandus est Tltularls Oratorii principalis. S. R. C., n. 4192 ad 3, - 3 BREHM, Synops. Addit. et Varlat., p. 257 et p. 47 nota 97. - 4 Addit. et Variat., tit. VI, n. 4; S. R. C., 16 maii 1939. - 5 Addlt. et Varlat., tit. VI, n. l; S. R. C., n.. 4157 ad 9.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz