BCCCAP00000000000000000000799
172 Liber. III, Pars I, Cap. V occurrant in duplicibus 1 classis in quilrns nihil fit de ista Vigilia occur– rente. 917. In omnibus Litaniarum diebus fit commemoratio Rogationum in omni– bus Missis privatis, quae non sint Defunctorum, immo etiam in Missis cantatis et Conventualibus, nisi celebretur Missa in cantu ve! Conventualis de Roga– . tionibus. 1 918. C0MMEM0RATIONES C0MMUNES in festis duplicibus et in Dominicis infra Odavas non dic'untur, 2 nec dici.tur tertia Oratio communis in Missa a Domi– nica Passionis usque ad Sabbatum in Albis inclusive, tam in Missis de Tempore, .quam in festis semiduplicibus, neque per Octavam Pentecostes, aut in quavis Dominica, etiam anticipata, ve!, quoad solam Missam, primo reposita, ª si fiat commemoratio Octavae; hoc valet etiam de Missis privatis quae dicuntur de die infra Octavam, in quibus legitur secunda Oratio Dominicae praecedentis impeditae; 4 ac insuper in omni Missa in qua fiat commemoratio Duplicis. 919. In aliis Dominicis, Ferii.s et Festis semiduplicibus dicuntur 2° et 3° loco Orationes communes, si commemorationes speciales deficiant, et variantur pro diversitate Temporum et Festorum, quod semper in Calendario indicatur. Omit– tuntur tamen in Dominica Palmarum et in Vigilia Pentecostes. 5 920. Orationes istae pro diversitate Temporum assignatae, adhibentur ad complendum numerum ternarium a Rubricis praescriptum. Unde si duae com– memorationes speciales faciendae sunt, omittuntur communes; si una fiat com– memoratio specialis, prima tantum Oratio communis dicitur et quidem 3° loco. 921. In Missis non-conventualibus Iectis de Festis simplicibus, de Feriis per annum et de Vigiliis communibus, necnon in Missis votivis privatis (si nempe semiduplex commemorandum non occurrat) atque in Missis quotidianis lectis de Requie, dicuntur tres Orationes: possunt tamen dici quinque aut septem ad libitum Celebrantis. 6 In dictis Missis Celebrans potest sed non tenetur, oratio– nibus, ~i pares sunt, aliam superaddere, ut numerus impar fiat; si autem Ora– tionibus praescriptis Orationes votivas addit, adiungat eas' post Orationes ab Ordinario imperatas et curet ut omnes simul sumptae efficiant numerum impa– rem, quin tamen excedatur numerus septenarius. 7 922. Si dictae Missae extra ferias privilegiatas in die ritus simplicis ve! de occurrenti Officio celebrentur ve! ex Votivis privatis eligantur, dici potest extra Tempus paschale ínter Orationes qua:e ad libitum Celebrantis addi possunt, Oratio pro defunctis, et quidem paenultimo loco inter omnes Orationes qµae dicuntur. 8 923. In Oratione A CUNCTIS, sicut et in eius Postcommunione, ad litteram N. nominatur Titularis ecclesiae vel oratorii saltem sollemniter benedicti 9 in quo Missa celebratur. Si ecclesia vel oratorium praefatum duos ve! piures Ti- 1 Addit. et Varlat., tit. I, n. 3. - 2 Rubr. gen., tit. I et tit. IX, n. 1 et 10. - 3 S. R. C., 3 mart. 1936: Brunen.. ad IX. - 4 Ephem. Lit., !938, I. P., p. 28. - 5 Addit. et Variat., tit. VI, n. l. - .º Rubr. gen., tit. IX, n. 12 et 14; S. R. C., n. 4288 ad 4. - 7 Collectae. i1:1pe– ratae quae simul cum Orationibus a Rubrica praescriptis septenarium numerum excedunt, om1ttt de– bent. S. R. C., n. 4177 ad l. '- 8 Addit. et Variat., tit. VI, n. 6. - 9 S. R. C., n. 3752 ad I et 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz