BCCCAP00000000000000000000799
152 Lib. III, Pars I, Cap. II, Art. V defectus alterius speciei, altera iam consecrata: tune, si nullo modo haberi pos– sit, procedendum erit, et Missa absolvenda, ita tamen, ut praetermittantur verba et signa, quae pertinent ad speciem deficientem. Quod si exspectando aliquam– diu haberi possit: exspectandum erit, ne sacrificium remaneat imperfectum. 772. DE DEFECTIBUS FORMAE. - Defectus ex parte formae possunt contin– gere, si aliquid desit ex iis quae ad integritatem verborum in ipsa cons.ecratione requiruntur. Verba autem consecrationis, quae sunt forma huius Sacramenti, sunt haec: Hoc est enim Corpus meum. Et: Hic est enim Calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti: mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Si quis autem aliquid diminueret, ve! immutaret de forma consecrationis Corporis et Sanguinis, et in ipsa verborum immutatione verba idem non significarent, non conficeret Sacramentum. Si v¡;ro aliquid ad– deret, quod significationem non mutaret, con:ficeret quidem, sed gravissime peccaret. 773. Si Celebrans non recordétur se dixisse ea quae in consecratione commu– niter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se omi– sisse aliquid eorum quae sunt de necessitate Sacramenti, id est, formam conse– crationis, seu partem: resumat ipsam formam, et cetera prosequatur per ordi– nem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse: iteret formam saltem sub tacita conditione. Si autem non sunt de necessitate Sacram menti, non resumat, sed procedat ulterius. 774. DE DEFECTIBUS MINISTRI. - Defectus ex parte Ministri possunt con– tingere quoad ea quae in ipso reqúiruntur. Haec autem sunt: In primis intentio, deinde dispositio animae, dispositio corporalis, dispositio vestimentorum, dispo– sitio in ministerio ipso quoad ea quae in ipso possunt occurrere. 775. DE DEFECTU INTENTIONIS. - Si quis non intendit conficere, sed delu– sorie aliquid agere: ítem si aliquae Hostiae ex oblivione remaneant in Altari, ve! aliqua pars vini, ve! aliqua Hostia lateat, cum non intendat consecrare nisi quae videt: item si quis habeat coram se undecini Hostias, et intendat conse– crare solum decem, non determinans quas decem intendit: in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio. Secus, si putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se habebat: nam tune omnes erunt conse– cratae; atque ideo quilibet Sacerdos talem semper intentionem habere deberet, scilicet consecrandi eas omnes quas ante se ad consecrandum positas habet. 776. Si Sacerdos putans se tenere unam Hostiam, post consecrationem inve– nerit fuisse duas simul iunctas, in sumptione sumat simul utramque. Quod si deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis aut etiam post ablutionem, reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvae sint sive magnae, quia ad ídem sacrificíum spectant. 777. Si vero relicta sit Hostia integra consecrata, eam in Tabernaculo cum alíís réponat: sí hoc fieri nequit, sequenti Sacerdoti ibi celebraturo, in Altari supra Corporale decenter opertam, sumendam una cum altera quam est conse– craturus, relinquat: ve!, si neutrum i10rum fieri possit, in ipso Calice seu Patena
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz