BCCCAP00000000000000000000799

150 Lib. III, Pars I, Cap. II, Art. V sumendo, si agatur de Missa Dedicationis ecclesiae, Secreta secunda, quoties ea dicatur extra ecclesiam cuius Dedicatio colitur. 753. In Oratoriis semipublicis secundariis sicut et in oratoriis privatis, Sa– cerdos celebrans debet omnino suo Calendario sese conformare. 1 Solus excipien– dus est dies festivus Patroni loci, de quo in oratorio privato Missa festiva cele– branda est, quia hoc festum totum locum afficit. Idem dicendum videtur de festo Dedicationis ve! Tituli .Cathedralis. 754. Cardinales et Episcopi privilegio muniti sunt in omni.bus ecclesiis et oratoriis Missam celebrandi proprio Calendario conformem. 2 Art. V De defectibus in celebratione Missae occurrentibús 3 755. Sacerdos celebraturus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum. Potest autem de– fectus contingere ex parte· materiae consecrandae, et ex parte formae adhiben– dae, et ex parte ministri conficientis. Quidquid enim horum deficit, scilicet ma– teria debita, forma· cum intentione, et Ordo Sacerdotalis in confidente, non · conficitur Sacramentum. Et his exsistentibus, quibuscumque aliis deficientibus, veritas adest Sacramenti. Alii vero sunt defectus, qui in Missae celebratione occurrentes, etsi veritatem Sacramenti non impediant, possunt tamen aut cum peccato, aut cum scandalo contingere. 756. DE DEFEC'I'rnus MATERIAE'.. - Defectus ex parte materiae possunt con– tingere, si aliquid desit ex iis quae ad ipsam requiruntur. Requiritur enim, ut sit panis triticeus et vinum de vite: et ut huiusmodi materia consecranda, in actu consecrationis, sit coram Sacerdote. 757. DE DEFECTU PAN1s. - Si panis non sit triticeus, ve!, si triticeus, ad– mixtus sit granis alterius generis in· tanta quantitate ut non maneat panis tri– ticeus, ve! sit alioqui corruptus, non conficitur Sacramentum. 758. Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillationis, dubium est an conficiatur. 759. Si coeperit corrumpi, sed non sit corruptus; similiter si non sit azy– mus, secundum morem Ecclesiae Latinae, conficitur, sed conficiens graviter peccat. 760. Si Celebrans ante consecrationem advertit Hostiam esse corruptam, aut non esse triticeam; remota illa Hostia, aliam ponat, et facta oblatione, sal– tem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit. 761. Si id adverterit post consecrationem, etiam post illius Hostiae sum– ptionem, posita alía, faciat oblationem, ut supra, et a consecratione incipiat, 1 S. R. C., n. 3919 ad 17. - 2 C. l. C., can. 239, § !, n. 9. - 3 Vide Missale Rom., De defectibus in. ce/ebratione Missarum occurr.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz