BCCCAP00000000000000000000799
De Vesperis so!lemnibus 127 gunt. In Nativitate Domini, dum intonat Hymnum Iesu, Redemptor omnium, Celebrans elevat ·et iungit manus, quemadmodum facit in Praefatione, cantans Gratias agamus Domino Deo nostro, et caput versus Altare inclinat, ob reveren– tiam divinae Incarnationis. 1 In Vesperis vero Paschae, loco Capituli et Hym- . ni, cantatur a Choro, omnibus stantibus, Antiphona Haec dies, quam Celebrans, praeintonatione facta a primo Assistente, intonat, 2 Ceroferariis ipsi de more assistentibus, et omnibus in choro ad integrum eius cantum stantibus. 622. Intonatum autem Hymnum a Celebrante Chorus prosequitur, utra– que parte facie ad faciem stante, et alternatim cantante, ut de Psalmis dictum fuit. Celebrans vero et Assistentes manibus iunctis stant, quousque perficiatur Hymnus, cum subsequenti Versículo et Responsorio. Ad conclusionem tamen Hymni seu Doxologiam, ubi expressis verbis SS. Trinitas ve! Tres divinae Per– sonae nominentur, Celebrans et omnes Ministri cum eo caput profunde versus Altare inclinabunt, Choralibus vero e regione profunde inclinatis manentibus. 623. Dum cantatur Hymims, Thuriferarius, factis tum Altari, tum Cele– branti et Choro (si ante Altare sit) debitis reverentiis, ad sacristiam pergit, thuribulum praeparaturus, indeque reversurus thuribulum cum navícula poro tans, antequam intonetur Cantícum Magníficat, atque iteratis, ut supra, reve– rentiis, ad co\pu Epistolae in plano se sistet. 624. Circa finem Hymni, duo Cantores ad medium chori ante Altare cum debita genuflexione accedentes, ibidem stant, dÓnec absolvatur. Tune Versi– culum simul cantant tono competenti voceque altiore, 3 quibus Chorus respon– det; et iterata. ad Altare genuflexione, ad locum suum redeunt, nisi Officium sit semiduplex. Deinde primus Pluvialista seu Assistens, cum debita reverentia ante faciem Celebrantis appropinquans, ei praecinit Antiphonam ad Magnífi– cat, qua per Celebrantem repetita, Celebrans et Assistentes caput sibi coope– rientes simul cum ceteris in choro sedent, nisi pariter Officium sit semiduplex, ve! sit una ex Antiphonis maioribus, quae ante Nativitatem Domini cantan– tur, et ad quarum integrum cantum, sive ante, sive post Magníficat, Celebrans et reliqui omnes stabunt. Sub· finem Antiphonae integre ante Cantícum can– tatae, duo Cantores pergunt in medium chori, debitisque factis reverentiis, simul intonant Canticum Magnificat. Quod cum inchoatur, 4 Celebrans et As! sistentes nudatis capitibus cum toto Choro assurgunt, et maiore crucis signo se signant. 625. Tum Celebrans, manibus iunctis, _medius ínter Assistentes, annuente et comitante Caeremoniario, salutatisque prius hinc inde Choralibus, si ante Altare sint, pergit ad medium Altaris choralis, et si hoc sit simul Altare Ssfüi Sacramenti, ibi genufiectunt omnes in plano, ante infimum gradum, 5 nisi consuefum sit Celebrantem et Assistentes pluvialibus indutos a scamno ad Altare accedentes. in ínfimo gradu, sicut in Missa, genuflectere. Celebrans cum 1 Caerem. Episc., l. 2, c. 14, n. 5. - 2 S. R. C., n. 2956 ad 4. - 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n.. 10. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 10. - 5 Ibidem, loe. cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz