BCCCAP00000000000000000000799
126 Lib. II, Pars III, Tit. V, Cap. II, Art. I vialibus paratos, 1 assurgunt, et illo, post Antiphonam intonatam, sedente, simul sedent. 2 Consuetudo insuper servanda est ubi una pars tantum Chori, illius nempe qui intonat, assurgit. 3 618. Cantores autem, reassumpta a digniore intonatione, si Officium sit duplex, ve!, si sit semiduplex, statim ac Antiphona fuerit ab ipsis praeinto– nata, ad medium chori iterum accedunt, et, facta Altari genuflexione, secun– dum Psalmum inchoant, ut supra. Qui ritus deinceps servabitur in reliquis Antiphonis praeintonandis et inchoandis Psalmis. Modus autem Antiphonas inter digniores in utroque latere chori exsistentes alternatim distribuendi ita erit, ut semper servetur ordo praecedentiae et antianitatis, non attenta maiore habilitate et experientia modulandi. 4 Sicubi Antiphonae a duobus Cantoribus non praeintonentur, hi tamen ad medium chori accedere et genu– flectere ante et post toties debent, quoties ab ipsis Psalmi inchoandi sunt; nisi eorum scabella in ipso chori medio sita sint, quo in casu assurgunt, sed non genuflectunt ante et post Psalmorum intonationem. 619. Sub finem ultimi Psalmi, unus ex Ceroferariis, vel ambo, Celebrante salutato et Choro, si ibi sint, ad Altare procedunt, et sirnul in medio facta genu– flexione, cereos accendunt, inclinantes se cum dicitur Gloria Patri etc. Si ímus cereos accenderit, prius nempe illum qui ad latus Epistolae, et, genuflexione facta in medio Altari, illum qui ad cornu Evangelii est, ante cantum Y/. Gloria Patri ad abacum redibit. Ad Y/. Sicut erat, assumunt suum quisque candelabrum, et coram Altari se sisfunt, donec repetatur Antiphona. Tune cum pluvialistis, genu ante medium Altare flexo, vadunt ante Celebrantem, eique facientes reve– rentiam, ab utroque eius latere candelabra sustinent, conversi ad eum. 620. Absoluto 5 ultimae Antiphonae cantu, Celebrans, capite detecto, surgit, omnibus Ministris et Choralibus simul consurgentibus, et Capitulum iunctis manibus 6 cantat. Quo completo, respondetur a Choro Deo grafías. Deinde Plu– vialista vel Assistens primus, acceden.s propius ante Celebrantis faciem, Hym– num illi praeintonat; quo per eum repetito, simul ei faciunt reverentiam Cero– ferarii et Assistentes: hi ad locum suum redeunt, illi ad Altare pergunt, cande– labra cum cereis accensis deponunt ubi prius erant, facta ante et post genu– flexione, et, Celebrante salutato, ad abacum stantes se recipiunt. 621. Quando cantatur Hymnus Veni, Creator vel Ave,. maris Stella, cum Celebrans eum intonavit, 7 omnes genuflectunt, et ipse quoque Celebrans in loco suo, simul cum Pluvialistis, statim post intonationem, necnon genuflexi ma– nent usque ad primae strophae finem; praeter tamen Ceroferarios, qui prope Celebrantem remanent erecti, tenentes candelabra per totam stropham, qua absoluta, surgentibus omnibus, vadunt ad Altare, ut supra dictum est, cande– labra deposituri. Quando autem intra Hymnum ad aliquam stropham genufle– xio sit praescripta, eodem modo omnes utroque genu flectunt et postea sur- 1 S. R. C., n. 3110 ad 2. - 2 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 8. - 3 S. R. C., n. 3110 ad 2; n. 3781 ad 2. - 4 S. R. C., n. 1091. - 5 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 9, - 6 Ibídem, loe. cit. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 1, n. 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz