BCCCAP00000000000000000000799

De Vesperis sollemnibus 125 eum in plano chori stantibus, necnon Caeremoniario locum a dextris Cele– hrantis occupante. 614. Innuente Caeremoniario, Celebrans, si sederit, surgit, omnibus de choro simul surgentibus, ac secreto recitat Pater noster et Ave Maria, quod reliqui . simul faciunt. Post haec, prior Assistens in scamno (seu Caeremoniarius ad stallum chori) partem dexteram pluvialis Celebrantis aliquantulum elevat, 1 ·qui cantans in tono competenti Deus, in adiutorium meum {ntende, se signat maiore crucis signo morose, prout verba profert, omnibus similiter se signan– tibus, 2 et in fine iungit manus ante pectus. 3 Chorus respondet Domine, ad adiu– vandum etc., usque Alleluia vel Laus tibi, Domine etc. inclusive. Cum Chorus cantat Gloria Patri etc., Celebrans, Assistentes et Ministri' caput versus Altare profunde inclinant usque ad Sicut · eral: Chorales vero profu11de ad invicem corpus inclinant. Dum cantatur hic Versiculus, primus Assistens, invitante Caeremoniario, accedit ante Celebrantem, ei caput profunde inclinans; et expleto cantu eiusdem Versiculi, intonationem primae Antiphonae, usque ad asteri– scum submissa voce ei praecinit, qua per Celebrantem alta voce r~petita, Assi– stentes, salutato ut supra Celebrante, ad sua loca redeunt. 615. Expleta per Chorum Antiphona, ve! a Celebrante Jntonata, si Officium sit semiduplex, ambo Cantores, qui tempestive ad medium chori accedere debue– .runt, facta simul genuflexione ad Altare, ut semper quoties accedunt ad medium ve! inde reéedunt, intonant primum versum primi Psalmi usque ad asteriscum, et iterata genuflexione, mutua capitis inclinatione se salutant et ad sedem suam recedunt. Sic intonato primo Psalmo. a Cantoribus, sedent omnes, non exclú– sis Acolythis et Caeremoniario, ut dictum est, 4 et Celebrans ac Pluvialistae caput tegunt. Terminat autem primum versum Psalmi illa pars Chori ubi sedet Hebdomadarius, ve!, respective, Superior (si Officium sit Superioris); nisi, ob · paucitatem vel imperitiam Choralium, opportunius videatur pades Chori ita distribuere, ut earum prior a duobus pluribusve constituatur in cantu magis versatis, et altera a ceteris Religiosis praesentibus. 616. Sub finem primi Psalmi et subsequentium, nutu Caeremoniarii, Cele– brans et Pluvialistae caput detegunt, ac, simulcum ceteris Choralibus, profunde caput inclinant per totitm 'lf. Gloria Patri, usque ad Sicut erat._ 5 Item fit ad Sanctum et terribile nomen eius, Sit nomen Domini benedictum, Non nobis, Domine etc. et alia verba quae in n. 160 descripta sunt. 617. Dum repetitur a Choro prima Antiphona, duo Cantores redeunt in medium chorum, et, postquam ad Altare genuflexerint, ante digniorem de Choro etiamsi eiusdem partís Chori sit ac ipse Celebrans, 6 procedunt, cuí, post canta– tam primam Antiphonam surgenti et ab ipsis salutato, alteruter secundam Antiphonam praeintonat. Simul vero ·cum digniore intonaturo, Chorales omnes et Ministri inferiores, si in choro sint, praeter Celebrantem et Assistentes plu- 1 Ibídem, loe. cit. - 2 S. R. C., n. 3156: - 3 Caerem'. Episc., l. 2, c. 1, n. 5. - 4 N. 6()1. - 5 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 8. - 6 S. R. C., n. 1314.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz