BCCCAP00000000000000000000799
124 Lib. II, Pars III, Tit. V, Cap. 11, Art. I nisi spatium angustius sit, et tune fit ut ibídem secundo loco notatur. 1 Dato signo a Caeremoniario, Celebrans et omnes Ministri genuflectunt, si in taber– naculo adsit Ssñmm Sacramentum; secus, genuflectentibus omnibus Ministris superpelliceo indutis, Celebrans et Pluvialistae, etiam Clerici, profundam tan– tum corporis faciunt inclinationem, quam isti semper agunt, quoties simul cum Celebrante pluviali induto Altaris Crucero reverentur, 2 minime vero si soli incedant: tune enim et ipsi genuflectunt. · 611. Genuflexione facta in plano presbyterii ante gradus Altaris (ve! respec– tive inclinatione), in gradu ínfimo genuá submittunt Celeb,rans, Assistentes, Cantores, et a dextris primi Cantoris Caeremoniarius, atque genuflexi parum– per orant, recitantes scilicet Orationem Aperi, Domine etc. Acolythi interim, deponentes candelabra cum cereis extinctis super extremum gradum hinc inde, vel in plano presbyterii, 3 statim discedunt cum Thuriferario ad. loca sua prope abacum, ubi ipsi genuflectunt, non tamen quin Chorales hinc inde salu– taverint, si chorus ante Altare sit, 'primo a parte Evangelii, dein Epistolae. Duo ítem Cantores chorum adire possunt, et ad sedes suas se conferre, ubi usque ad finem Officii permanent, ceteris Choralibus sese conformantes, prae– ter ea quae proprii sunt muneris, ut infra dicetur. In choro autem, genuflectente Celebrante, omnes pariter genuflectunt et orant. 612. Oratione facta, Celebrans, Assistente.s et Cantores (nisi hi iam chorum accesserint), ad nutum Caeremoniarii, consurgunt, Cruci Altaris ve! Sstño Sa– cramento, ut supra, iterant !debitam reverentiam (genuflectentes tamen in plano, si Celebrans in stallo chori sessurus sit, et etiam si in scamno, nisi in hoc altero casu consuetum sit in infimo gradu genuflectere), deinde Chorales, si ante Altare sint, hinc inde salutant, primo ex parte opposita scamno ubi sedebit Celebrans, dein ex altera, omnibus simul in choro assurgentibus. Cele– brans vero, medius inter Assistentes, pergit ad scamnum in latus Epistolae, ubi éapite cooperto paululum sedere potest, omnibus in choro pariter sedenti– bus. Duo Assistentes se sistunt in eodem scamno, ád utrumque Celebrantis latus, 4 stante a dextris prope eos Caeremoniario. 613. Sin autem Celebrans ad stallum ve! primam sedero chori, ut dictum est, ad sedendum iturus sit, statim postquam omnes genuflexerint in ingressu ad Altare, Thuriferarius cum Cantoribus et Ceroferariis loca sua, in inferiore chori parte, petunt, salutatis prius Choralibus, primo ex parte Superioris, dein ex altera, ibique manent genuflexi. Celebrans vero cum Assistentibus et Caere– moniario, Oratione peracta, surgunt et ad chorum accedunt, ubi salutatis, ut mox dictum est, Choralibus, Celebrans stallum suum petit, Assistentibus ante 1 Si religiosi communiter ingrediantur, tune Acolythis ceterisque Ministris inferioribus, quin genuflectant, in utroque latere Altaris choralis se sistentibus, Chorales bini ef bini ante Altare genu– flectunt, capite invicem se salutant, et ad loca sua, in choro, se recipiunt, unus a latere Epistolae, al– ter a Iatere Evangelii. - 2 Caerem. Episc., l. 2, e, 3, n. 3 et 10; S. R. C., n. 306. « Hoc Decretum est regula generalis ,: cfr. lndicem Col!. auth. Decr. S. R. C., vol. IV, p. 47. - 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 2. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz