BCCCAP00000000000000000000799
De Vesperis sollemnibus 123 Ad eoruin latera, ve! retro, pro locorum dispositione ve! consuetudine, se sistunt ordinatim ministri inferiores, duo Cantores, Caeremoniarius et Thuriferarius, manibus iunctis, duo Acolythi tenentes candelabra cum candelis accensis. 607. Ad signum Caeremoniarii, Celebrans et Pluvialistae caput detegunt, omnesque simul praecipuam sacristiae imaginem profunda capitis inclinatiorte salutant; eodem modo Ministri universi Celebrantem statim reverentur, qui eos minima capitis inclinatione resalutat. Capút sibi tegunt Celebrans aliique parati, et omnes ad Altare hoc ordine procedunt: Duo Acolythi, portantes· eo modo candelabra, qui superius descriptus fuit; 1 duo Cantores superpelliceis induti; 2 dein Caeremoniarius, 3 habens a sinistris Thuriferarium; et ultimo loco, Celebrans medius ínter duos Assistentes, fimbrias anteriores pluvialis ipsius bine inde parumper elevantes. 4 Qmnes vero, praeter Acolythos, procedunt manibus iunctis. 608. Ad fores sacristiae, aquam benedictam sumunt singuli, si unus post alium per eas transit; sin autem bini, tune qui propior sit vasi aquae benedictae extremo dígito medio manus dexterae eam socio suo porrigit. Caeremoniarius vero, postquam Thuriferario eam dederit, ibiden;i, subsistit, et praebet aquam primo ac secundo Assistenti; primusque porrigit Celebranti. Omnes, agua accepta, maiore crucis signo se muniunt, caput prius detegentes, quod mox iterum cooperiunt, si satis viae supersit. 609. Si Celebrans et Ministri transeunt per chorum, retro Altare exsistentem, ve! ad eiusdem latus, tune omnes in eadem linea, si locus suppetat, in medio chori subsistunt, nempe, incipiendo ab extrema parte sinistra: secundus Acoly– thus, secundus Cantor, Thuriferarius, secundus Assistens, Celebrans, primus Assistens, Caeremoniarius, primus Cantor, primus Acolythus, quatuor bis ulti– mis paulo retrorsum stantibus, donec transierit Celebrans; ve!, si angustius sit spatium, in prima linea consistit Celebrans medius inter duos Assistentes, caput detegentes, et post eos ceteri Ministri. Simulque omnes, ad nutum Caere– moniarii, Chorales bine inde salutant, primum a parte unde veniunt, dein ab illa ad quam pergunt. 5 Pastea parati caput iterum cooperiunt, et ad presby– terium procedunt, per portam qtiae a latere Evangelii est. Chorales vero, in ·choro prius genuflexi, Ministris et Celebrante ingrecÍientibus, 'surgunt et caput inclinando eorum salutationi respondent. Eodem modo salutant Chorum Cele– brans ac Ministri, si ante eum transire debeant, priusquam ad Altare perve– niant. 0 610, Ingressi in presbyterium, caput detegunt Celebrans et Assistentes parati, ve! saltem ante Altare, ubi stant omnes recta linea, 7 Celebrans nempe me<;lius inter Assistentes, et ceteri ut in numero .praecedenti descriptum fuit, 1 NN. 119-124. - 2 Sequuntur bini et bini Chorales omnes, incipiendo a iunioribus, ubi ac– cidat eos communiter seu in processione chorum ingredi, - 3 Caerem. Episc., I, 2, c. 3, n, 1; S. R. C., n. 2578 ad 2. - 4 Caerem. Episc., l. 2,- c. 3, n. l; cfr. n. 112. - 5. Cfr. n. 318. - v Quod si Fratres omnes ante Celebrantem communiter incedunt, tune ad Chorum non fiunt saluta– tiones. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz