BCCCAP00000000000000000000799

De Vesperis sollemnibus 121 ille Celebranti tribuatur, qui eiusmodi muneri ab eo adimplendo melius conve– niat, sive sit scamnum in éornu Epistolae praeparatum, sive stallum seu prima chori sedes ab ea parte, quae eidem illa hebdomada obtigerit. 1 Chorales vero ne disgregenfur, ita ut Cantores delecti_ in orchestra superiore, ceteri autem retro Altare statuantur, sed omnes in chorum, aut in presbyterium, si spa– tium suppetat. simul conveniant. Art. II De his quae praeparanda sunt § 1 - In presbyterio 597. Altare maius, pro ratione festi, plus minusve erit ornatum, cum pallio convenienti, et super gradibus, aut saltem super suppedaneo tapete. Amotae · sint tabellae secretarum, et stragulum quo solet operiri Altaris mensa, nisi sit tantummo 1 do tela quaedam alba instar quartae tobaleae, quam tempore Vespe– rarum relinqui nefas non est, dummodo duo Acolythi ante Canticum Magni– ficat ante,riorem eius partem hinc inde elevent, illamque conduplicent usque ad medium. 2 Quandoquidem Vesperae nonnisi diebus Dominicis et festivis duplicibus saltem II classis sollemniter canuntur, sex in Altari accendendi sunt cerei. ª 598. Ex latere Epistolae, in plano presbyterii iuxta Altare, in promptu sit scamnum oblongum, pro Celebrante, si ibidem sessurus sit, quod gradus habere non potest, sed tantummodo ligneum aliquod suppedaneum modicae altitu– dinis, nisi habeatur ante scamnum ipsum super pavimento parvum tapetum stratum; 4 nec scamno substitui licet sedilia separata, sive cameralia, sive non. Sitque illud opertum aliquo tapete aut panno ex lana confecto, quod vel semper viridis sit aut alius decentis colorís, praeter tamen dies et funetiones in quibus á'dhibentur paramenta violacea aut nigra: tune enim panno violaceo cooperietur scamnum. 599. Ante scamnum in. latere Epistolae dispositum, in quo sessurus sit Cele– brans, prneparabitur legile maius, panno serico coloris ceterorum paramento– rum tectum, quod removeri possit pro:it opus est, et super quod Antiphonale seu Vesperale maioris formae ponetur, eiusdem coloris serico indumento coopertum, 5 ut Celebrans quae praescripta sunt manibus iunctis cantare valeat, nisi quis ante eum teneat librum ad Capitulum et Orationes. 6 Si Celebrans vero in primo chori stallo sedebit, pulvinum in sedili ponetur pro eo, et stratum quoddam _seu tapetum colorís Officii super genuflexorium. 1 -Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 4; S. R: C., n. 418¡ n. 425; n. 2937. - 2 Caerem. Episc,, l. 2, c. t, n. 13. - 8 Caerem. Episc., l. 1, c. 12, n, 24. - 4 Caere'm, Episc., l. 2, c. 3, n. 4. - 5 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 4; S. R. C., n. 3110 ad 19. - 6 S. R. C., n. 1643 ad 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz