BCCCAP00000000000000000000799

120 Lib. II, Pars III, Tit. V, Cap. I; Art. I recedat a presbyterio, 1 ve! si, in Quadragesima, Vesperae celebrentur imme– diate post Missam, ubi rite fieri hoc possit. 2 Apud nos tamen adhibendus est semper amictus, nedum ad tegendum caput, sed etiam ne superior extremitas caputii summitatem pluvialis excedat. 3 Sed nunquam licet induere stolam sub pluviali, 4 nisi immediate post Vesperas, quin Celebrans a presbyterio recedat, subsequi debeat benedictio cum Ssiño Sacramento, aut immediate ante ve! post Vesperas ipse Celebrans exponere debeat Ssiñum Sacramentum. 5 589. Duo Presbyteri aut Clerici, saltem tonsurati, 6 Celebranti assistant, in quantum fieri potest, et quidem pluvialibus induti coloris Officii, super amictum et superpelliceum, ubi pluvialia suppetant eiusdem colorís, in utrisque Vesperis festorum sollemniorum, quae superius, in n. 470, enumerata habentur. 7 590. In ecclesiis vero, ubi unum exsistit pluviale, et quoties in Vesperis can– tandis, ut dictum est, solus Celebrans hoc indumento paratus erit, ei assistant duo Sacerdotes ve! Clerici superpelliceis induti, qui eodem modo ministrent, quo mox de Pluvialistis dicetur. 591. Verum omnino prohibetur .in Vesperis sollemnibus Celebrans assisti a Diacono et Subdiacono, dalmatica· et tunica indutis, neque in sollemnioribus festivitatibus, s neque si Vesperae canantur coram Ssiño Sacramento exposito, et processio immediate post Vesperas s!t instituenda, neque si careat ecclesia pluribus pluvialibus pro Assistentibus, 9 neque si Vesperae in Quadragesima immediate post Missam sollemriem cantentur. 10 592. Caeremoniarius, superpelliceo vel cotta indutus, laudabiliter adhibe– bitur, in Conventibus saltem maioribus, cum, si non prorsus necessaria, peru– tilis tamen evadat eius praesentia. 11 Quodsi praeter duos Assistentes haberi nequeat, horum prior Caeremoniarii munere fungi poterit, minime vero unus ex Cantoribus. 593. Adsint insuper duo Ceroferarii seu Acolythi, ac Thuriferarius, item superpelliceis seu cottis induti. 12 594. Munera tandem Cantorum adimpleant duo Presbyteri ve! Clerici sal– tem tonsurati, superpelliceis seu cottis induti, qui in choro cum Religiosis sedem obtinere debent. 13 595. Sicubi, ob defectum Sacerdotum ve! Clericorum pro assistentia expe– ditorum, Ministri supradicti omnes haberi nequeant, Vesperae tamen sollem– niter cantari possunt cum solo Thuriferario et duobus Acolythis ceroferariis. 14 596. Cum Celebrans in Vesperis sollemnibus, non secus ac in ceteris Horis canonicis, Officio divino choraliter celebrando praesideat, consulatur in eccle– siis nostris, iuxta chori, presbyterii ac Altaris maioris dispositionem, ut locus 1 S. R. C., n. 3201 ad 6; n. 3577 ad 1, 2 et 3; n. 4269 ad 12 et 13. - 2 S. R. C., n. 3574 ad 3. - 3 S. R. C., n. 3697 ·ad 9. - 4 S. R. C., n. 2956 ad 5. - 5 S. R. C., n. 3593 ad 2; n. 4269 ad 12. - 6 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 1 et 16; S. R. C., n. 248 ad 7; n. 4179 ad 8. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 16; S. R. C., n. 2507. - 8 S. R. C., n. 1194. - 9 S. R. C., n. 4271 ad 3. - 10 Jbidem ad 4. - 11 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. l; S. R. C., n. 1643 ad 6. - 12 Cae– rem. Episc., l. 2, c. 3, n. 1, 2 et 10. - 13 Caerem. Episc., l. 2, c. 3, n. 7, 8 et 10; c. 6, n. 4 et 9. - 1 4 S. R. C., n. 3009 ad 5; n. 3844 ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz